PL 198, col. 868

Libri soliloquiorum de instructione animae (Adamus Scotus), J. P. Migne

peccatum a te et expeto a Deo et a te hujus peccati
absolutionem.
Ratio. Cujus peccati absolutionem? vel illius quod
a me celasti, vel illius quod commisisti in eo quod
illud a me celasti, vel etiam utriusque?
Anima. Non utriusque. Sed nec illius quod a te
celavi; sed illius solius quod commisi in eo quod
illud a te celavi.
Ratio. Ego te ab utroque volo absolvere, si
utrumque mihi vis confiteri.
Anima. Ab isto quaero absolvi.
Ratio. Libenter. Vera quidem falsitate seducenda
es, confitere itaque mihi.
Anima. Celavi quoddam peccatum a te.
Ratio. Poenitet te?
Anima. Multum poenitet.
Ratio. Relinquis peccatum tuum?
Anima. Relinquo.
Ratio. Vide, ut relinquas, quia alioquin non poteris
absol
Anima. Scio certissime quia non potero absolvi
nisi relinquam peccatum meum. Sed ego illud relinquo.
Ratio. Relinquis peccatum tuum?
Anima. Relinquo ex toto.
Ratio. Quod peccatum relinquis?
Anima. Istud quod tibi confiteor, quod feci in eo
quod peccatum quoddam celavi a te.
Ratio. Amplius vis in hoc peccato jacere?
Anima. Nonne jam dixi tibi?
Ratio. Quod est tamen?
Anima. Puto me videre quo tendas.
Ratio. Quo tendo?
Anima. Procede et dic.
Ratio. Quid cogitas?
Anima. Puto quia capta sum. [ cod. Mel., Anima.:
Procede et dic, quid cogites: puto enim, quia capta
sum. Ratio. Ergo, etc.]
Ratio. Ergo si illud a quo per ministerium meum
cupis absolvi peccatum est, quod a me peccatum
quoddam abscondisti, ab hoc autem peccato absolvi
non potes quandiu illud committis, et id semper
committis quandiu illud a me de quo loqueris peccato
abscondis, nonne tibi necesse est ut ab isto

possis absolvi, etiam illud quod mihi abscondisti
mihi confiteri?
Anima. Habet se ita haec res?
Ratio. Prorsus ita se habet. [ cod. Mel. Ita se res
habet.] Si itaque tandiu illud a me absconditur,
patet profecto quia istud non remittitur, nisi cum
illud mihi detegitur: nisi, quod forte superius denegatum
est, tuum tibi possit peccatum indulgeri
quod a te constat non relinqui.
Anima. Non possum resistere argumentationibus
et consequentiis tuis.
Ratio. Cum itaque constet quia tandiu peccas
quandiu peccatum aliquod a me praelato tuo celas,
nonne consequens est, ut tandiu non absolvaris
quandiu a me aliquod peccatum abscondis?

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.