PL 198, col. 869

Libri soliloquiorum de instructione animae (Adamus Scotus), J. P. Migne

Anima. Ista quidem videntur consequi.
Ratio. Si itaque istud cupis tibi remitti peccatum
quod perpetras in eo quod a me peccatum celas,
confiteri consulo non solum quia celas, sed quid est
hoc quod celas.
Anima. Ita oportet ut faciam. Sed quid si certissime
scio praelatum meum velle publicare peccatum meum,
nonne vel tunc [ cod. Gem. possim] possum celare illud
vel alteri secure revelare et ab eo plene absolvi?
Ratio. Si certissime praelatum tuum hoc abominabilissimum
et prorsus diabolicum, facinorosissimum
atque scelus damnabile velle perpetrare agnoveris,
et idcirco tuum ab eo vulnus abscondis, timendum
tibi valde est ne, etsi non damneris
quia illud abscondis a publicatione, forte damneris

quia illud abscondis a proprio Patre.
Anima. Et quomodo sufferre potero ut publicet
peccatum meum?
Ratio. Quamvis grave videatur tibi peccatum
tuum publicari, de duobus tamen malis minus tibi
eligendum est, ut hic publicetur et tibi condonetur,
quam pro eo quod a praelato tuo peccatum tuum abscondis
et in ultimo judicio in conspectu Domini
omni homini publiceris, et in inferno cum impiis
damneris. Verumtamen utrum in conspectu interni
Judicis haec te excuset intentio tua, ego nescio; hoc
solum scio quia valde securum est, ut unusquisque
reatum suum proprio aperiat praelato.
Anima. Augustiae sunt mihi undique. Si enim
tacuero, mors mihi est, quia ad indulgentiam non

pertingo; si vero non tacuero, non effugiam manus
infamatoris atque criminatoris, quia publicari timeo.
Ratio. Nonne igitur tibi melius est incidere in
manus hominis, quam derelinquere legem Dei tui,
ne, si forte pruinam timueris, irruat super te nix?
CAPUT VI. Nihil magis in religione necessarium est quam mutua inter praelatos et subditos dilectio. Quid de privatis operibus pietatis sentiendum?
Anima. Aperte ex vobis potest sciri quia valde
necesse est illam partem esse sanam, cui praelati
debet electio [ uterque cod. praemitti.] permitti.
Nescio quid modo plus dicam de hac re. Sed inter
omnia quae ad viros religiosos pertinent, hoc scis

valde esse necessarium ut plenam et summam secundum
Deum dilectionem et familiaritatem [ cod.
Mel. familiarem.] inter se habeant praelatus et subjectus.
Quotidiano hoc experimento disco. Quoniam
enim non solum magis, sed etiam tantum mihi necesse
est diligere quantum eum, cui nostras non solum actiones,
sed etiam cogitationes et locutiones [ cod. Gem.
debeo] debemus revelare: secundum cujus solius arbitrium
debeo vivere, quem sicut ipsum in omnibus in
quibus Deo contrarius non fuerit, debeo audire, quem
si in aliquo superbe et pertinaciter non contemno,
non potero perire.
Ratio. Ita est, ut dicis, et quantum tu ei debes,
tantum ipse tibi. Et certe difficilius est ei,
reddere quod debet quam tu quod debes ei. Facilius

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.