PL 199, col. 1005

Carmen de membris conspirantibus (Joannes Saresberiensis), J. P. Migne

Concilium celebrant humani corporis artus
Inter se, de se plurima verba serunt.
Incidit in ventrem sermo, de ventre queruntur
Quod gravis is dominus et nimis urget eos.
Tandem rhetorico pingens sua verba colore,
Aggreditur fratres lingua superba suos:
« Quis furor, o cives, quae tanta licentia ventris,
Audeat ut nobis ponere turpe jugum?
Turpe jugum certe, quando servis dominatur,
Et dominus servit: hic jubet, ille facit.
Certe nos servi turpes, digni cruce, cunctis
Ludibrium, miseri, degeneresque sumus.
Nam ventrem dominum nobis elegimus, ipsi
Omnia colligimus quae sibi grata putat?
Nulla quies nobis, movet hunc, jubet huic, vocat illum;
Surge, piger, somnos excute, tolle moras;
Quaere cibos, epulasque para, vinumque propina.
Mensam pone, dies praeterit, hora fugit.
Ecce duo veniunt hostes mortemque minantur,
Imminet inde fames, imminet inde sitis.
Ergo deficiam, nisi subvenias mihi velox,
Praeveniasque famem, praeveniasque sitim.
Sic me, sic alios pulsat lascivia ventris,
Et me plus aliis turgidus ille premit.
Me quasi praeconem causarum, jurgia saepe
Exercere jubet, parvaque dona sequi.
Et modo patronus, modo judex, et modo testis
Clamo, jura Patrum contero, falsa loquor.
Sub specie veri curans inducere falsum
Fallo, perjuro, praetereoque fidem.
Fasque nefasque simul aequali pondere librans,
Per licitum pariter illicitumque vagor.
Si lateri vel pontificis vel principis adsto,
Tunc unguenta paro blanda, placere volens.
Ungo blanditiis, ut delicias sibi venter
Accumulet, ac me distrahit ille nocens.
Nonne manus nostrae ventri servire laborant?
Nonne minas ejus imperiumque timent?
Furantur, rapiunt, operantur, et omnia venter
Suscipit, et sorbet omnia Scylla vorax.
Huic oculus servit venator, currit ubique,
Nuntiat hic domino, quae meliora putat.
Heu pedibus quantos induxit saepe labores,
Quos nimis affligit, quos sine lege premit.
Inde dolor nostri consumit corporis ossa,
Membra quatit, vires haurit, aratque cutem.
Est ad servitium nobis studiosa voluntas,
Gratia nulla tamen: conqueror inde magis.
Nam cum servitio respondet gratia, multum
Temperat, imo facit dulce laboris onus.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.