PL 199, col. 1004

Entheticus de dogmate philosophorum (Joannes Saresberiensis), J. P. Migne

Contemnens, meritum et nomen moechantis abhorret:
Sic omnem culpam sanctus abhorret amor.
De gratia et libero arbitrio.
Gratia sola pium parit et confirmat amorem,
Cui timor inservit ingenuusque pudor.
Illud sola nihil meritum non asserit esse,
Nam bona quae facimus, spiritus intus alit,
Istud sola docet, quoniam, si gratia desit,
Ad bona naturae nisus inanis erit,
Istud sola docet, quod causa sit una salutis
Gratia, quae meritum provehit atque parit.
Arbitrium carnis est gratia, mentis imago,
Mente caro vivit arbitriumque Deo.
In cineres caro lapsa redit, si spiritus absit,
Hoc abit in terram destituente Deo.
Vermibus esca datur foetens caro mente remota,
Hoc cibus est foetens vermibus absque Deo.
Nulla secta sine gratia libera a fastu
Quaelibet admittit, si desit gratia fastum
Secta, nec haec arcet parva vel ampla domus,
Non facit, ut sapias, habitus nomenque magistri,
Nec convivarum turba beare potest:
Non caput attonsum, non vestis pulla ve alba
Te trahit ad vitam, gratia sola trahit;
Nam stulti possunt in quavis veste perire,
Redduntur vitae praemia nulla togae.
Oderunt verum, quod honestas sanxit abhorrent
Unde fit, ut caeci praecipitesque ruant.
Excipit infernus pereuntes veste remota,
Nec minuit poenam tetra vel alba suam.
Benedictio viatoris.
Saepe diu multum monui, nunc accipe pauca,
Quae bene dum servas, res tibi nulla nocet;
Flecte genu, submitte caput, benedictus abito,
Saepe maturis profuit ista manus.
Verba Dei forment animum, linguamque refraenent,
Sint eadem vitae formula certa tuae;
Diriget affectus, linguam componet et actus
Gratia, si tribus his causa sit una Deus.
Quid liber auctori debeat.
Cuilibet auctori debentur jure perenni
Obsequium, cultus, officiosus amor.
Cum tenearis ad haec, animum lectoris amici
Auctori studeas conciliare tuo,
Et quoscunque potes, inducere perge fideles,
Ut pro me Christum sollicitare velint.
Sed quid multa moror? properas exire; videto
Quid facias; coeptum perfice cautus iter
Ut valeas, memor esto tui; si gratus haberi
Vis, cura semper vivere lege Dei.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.