PL 199, col. 1003

Entheticus de dogmate philosophorum (Joannes Saresberiensis), J. P. Migne

Sed perfectus amor procul hunc facit esse timorem,
Nam facit ingenuum quemque pudicus amor.
Quod libertas philosophum decet.
Libera philosophi vita est et libera lingua,
Est libertatis auctor utrique Deus.
Ergo philosophus colit hos, quos credit amicos,
Aut quos a vitiis posse redire putat.
Non homines, hominum sunt umbrae, quos habet orbis
Brutescens vitiis, cum ratione caret.
Quid tibi cum larvis sapientiam dogma sequenti?
Dicent, ni fugias ocius ito foras.
Quod locus vitia non excludit.
Plena supercilio si turba repellit, abito
Et contemptores spernere disce tuos.
Nec tibi sit curae, si contemnaris ab illis,
Quos captos mundi retia vana tenent.
In claustro capitur, quem torquet amor vitiorum,
Nam paries claustri pervius exstat iis,
Irrumpunt arces, nullamque resistere posse,
Si semel insurgant grandia, scito seram.
Non adamas obstat vitiis, non ferreus agger,
Non aqua, non fossae, sed nec iniqua palus.
De triplici obstaculo vitiorum.

Ergo tam saevi qua possunt arte repelli
Hostes? aut quid eos cogit inire fugam?
Si timor ante fores, et si pudor atria servet,
Et si castus amor interiora tenet,
Devitat poenam timor officiosus et omne
Quod, nisi praecaveat, posse nocere putat.
Nominis ingenuus maculam pudor arcet odores
Spargit ubique bonos, unde placere queat.
Castus amor rebus sic semper adhaeret honestis,
Quod nec vis major dissociare potest;
Virtutes locat in castris, sic omnia munit,
Ut nullum possit hostis habere locum
Sed timor in servo, valeat dum poena caveri,
Ad facilem quaestum cedet eritque nocens;
Et famae custos, dum possit culpa latere,
Consentit vitiis absque rubore pudor.
Non sic verus amor, qui casu fidus in omni
Virtutem solam gaudet inesse sibi.
Ob causas varias quaeruntur caetera, virtus
Se contenta sui praemia semper habet,
Omnia virtuti fatalia commoda cedunt,
Virtutis fructus est in amore pio
Sicut casta fidem cupiens servata marito
Conjux declinat et studiosa fugit,
Ne corruptori pateat locus ullus ad ipsam,
Aspectum, risus, munera, verba, jocos

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.