PL 199, col. 1010

Vita S. Anselmi Cantuariensis (Joannes Saresberiensis), J. P. Migne

Natus autem in Augusta civitate, patre Gundulfo,
matre Ermenberga, quae una erat prudentium feminarum,
concepit ab initio vitae timorem Domini;
e quo consequenter salutis suae peperit fructum,
unde verae justitiae postmodum opera processerunt.
Matris vero mores ideo magis exprimere studebat.
Quod enim ei patre circa alia occupato totius domus
sollicitudo incumberet; sapienter omnia disponebat,
insistensque operibus misericordiae diligenti
studio frequentabat ecclesiam, orans et tota
mentis aviditate excipiens verba Dei, et praecepta
sapientiae fideliter exsequens. Nam quae audierat
communicabat aliis jucunda relatione, et se et alios

ad obsequium incitabat. Audivit ab hac puer unum
esse Deum omnium conditorem, regnantem in
coelis, largitorem remuneratoremque bonorum, et
credidit, et jam in tenera aetate ad illius notitiam
aspirabat. Pueriliter autem opinabatur coelum vicinis
montibus inhaerere, ibique Dei de quo audierat
esse palatium, et eum cum angelis et sanctis
corporaliter conversari. Visum est ergo ei una
noctium in somniis, quod illuc ascenderet, et quod
in devexitate montis quem ascendebat videbat famulos
Domini metentes quidem triticum sed valde
negligenter; ut ejus fidei zelo accensus super hoc
ante Deum disponeret accusare. Ascendit, Deumque
sedentem in palatio solum reperit, excepto
solo dispensatore; per quem accitus et sedens ad

pedes Domini, ipso mandante, panem accepit candidissimum,
unde ibidem comedit et satiatus est.
Visionem retulit sociis, seque pane divino pastum
gloriabatur; interim suspicans haec circa se corporaliter
gesta esse. Exinde tanto Dei amore ebriatus
est, ut totum contemnens mundum, etiam gravem
aliquam desideraret infirmitatem, cujus occasione
monachorum, quod plurimum optabat, posset
ascribi consortio. Et quidem pro voto, sicut orabat,
infirmatus est, sed ne monachus fieret, tunc
ut putabatur, obstitit pater: quod autem verum est,
eum Dominus ad aliud reservabat. Litteris duntaxat
et honestati applicat animum; et in utroque
proficiens super omnes coaetaneos suos explevit in
brevi tempore multa. Adolescentior autem factus,
matre defuncta, proficisci disponit in Galliam, litterarum
tractus aviditate; quarum desiderio immenso

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.