PL 199, col. 1011

Vita S. Anselmi Cantuariensis (Joannes Saresberiensis), J. P. Migne

aestuabat, et ut patris qui eum tractabat
acerbius saltem fugae praesidio declinaret offensam.
Cum vero patriam exiens in ascensu montis labore
pariter et fame fere deficiens nivem manderet, ut vel
sic ei repararentur vires; compatiens ei minister,
quem unicum itineris habebat socium, diligenter
investigare coepit, an aliquid alimentorum habebat
in sacculo, quem deferebat asellus, et statim
contra spem nitidissimum panem reperit; quem
quis imposuerat ignorabat. Itaque recreatus est
ad viam et laborem, muneris sui Deo gratias
agens.
CAP. II. De actibus Anselmi in Burgundia, Francia et in Normannia. Anselmus secutus est consilium Rotomagensis archiepiscopi, et factus est monachus Becci.

Exactis dehinc partim in Burgundia, partim in
Francia tribus annis, Lanfrancum illum, cujus
memoria in jucunditate et benedictione est, in Normannia
adiit, virum quidem litteris et virtutibus
insignem, conversationis per omnia probatae, et ad
quem audiendum de diversis mundi partibus confluebant
quicunque eloquentiae vel sapientiae appetebant
profectum. Is enim omnium judicio praestantissimus
habebatur. Factus est ergo ei Anselmus
familiaris prae caeteris, et magistri quodammodo
exhausit spiritum. Totus litteris occupatur,
et eas sine intermissione aut discit aut docet. Insistit
proposito, perseverans in fame et siti, in frigore
et nuditate, tanta quidem pervicacia studii,

ut minoris videretur emi posse regnum coelorum.
In se ergo reversus, et vias suas prudenter examinans,
unum necessarium esse prospexit, et quod
eloquentiae torrens aut philosophia hujus mundi
veram non confert beatitudinem. Haec saepe tumorem
pariunt; timorem Domini, qui initium sapientiae
est, nunquam aut raro. Reprimunt interdum
litterae vitia quaedam, et mundi contemptum afferunt;
sed plane contemptus mundi inutilis est,
ubi amor Dei non convalescit. Audita patris morte,
amplius movebatur, et cum ad obsequium Dei
omnino animum inclinasset, quam tamen praeeligeret
viam dubius haesitabat. An enim expeteret
eremum, an claustrum monachorum, an ex proprio

patrimonio domum construens, peregrinis pro facultate
et pauperibus ministraret, habebat incertum.
Nam circa haec tria fluctuabat animus ejus.
Caeterum ne levitas praecipitaret sententiam, unde
poenitentia non recte factorum familiaris et jugis
pedissequa sequeretur, motum mentis exponit
Lanfranco, et ex consilio ejus Maurilium venerabilem
Rotomagorum archiepiscopum advenit, ipsius
super hoc sententiam petiturus, credebatur enim
habere Spiritum Domini. Itaque ex consilio ejus
vitam monachicam aliis omnibus praeferentis, Anselmus
Becci factus est monachus, anno aetatis suae
XXVII. Erat autem prior ejusdem loci memoratus
Lanfrancus sub sancto abbate Herliwyno, qui de
patrimonio suo Beccensem a fundamentis aedificavit

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.