PL 199, col. 1012

Vita S. Anselmi Cantuariensis (Joannes Saresberiensis), J. P. Migne

ecclesiam. Ab his elementa monasticae professionis
Anselmus accipiens, et obliviscens eorum quae retro
sunt, et se ad Apostoli formam in anteriora
semper extendens [(Philip. III)] , studuit implere
monachum, et aemulationi sanctorum tanta diligentia
incumbebat, ut esset in brevi perfectioribus
imitandus. Siquidem in triennio sic profecit, ut
universis videri possit ex merito lucidissimum
verae sanctitatis et monasticae perfectionis exemplum.
CAP. III. Lanfrancus prior Becci assumptus est in regimen monasterii Cadomensis. Anselmus succedit in prioratum Beccensis coenobii. De Waltero Tyrell, dum pranderet cum Anselmo, et de grandi sturio.
Assumpto vero Lanfranco in regimen monasterii

Cadomensis, ei in prioratum Beccensis ecclesiae
succedit Anselmus. Studuit autem, ut pro adeptione
honoris et gradus ipse quoque in religione
proficeret, et Deo, cui devoverat obsequium suum,
fidelius militaret. Jam crucifixus mundo et concupiscientiis
ejus coelestia cogitabat, et ea duntaxat
exercebat in opere, quae ad aeternam proficiunt
vitam. Non enim mores hominum habebat exemplum
vitae, sed verbum Dei. Siquidem divina Scriptura,
ut ipse dicere consueverat, optima bene vivendi
forma est. Sunt autem quatuor, unde ei poterant
justitiae rivuli scaturire: scilicet legis Dei
meditatio jugis, exsecutio cauta, fida relatio, oratio
devota. Quid enim perfectius quam in lege Domini

meditari die et nocte, quam exercere mandata
a quibus intelligere propheta gratulatur, quam
annuntiare gloriam Dei, a cujus praeconio piscatores
inclyti facti in doctrina veritatis et philosophos
gentium confuderunt. In his occupatus Anselmus
obsequium suum devotis orationibus Domino consecrabat,
tanta seipsum mactans inedia, ut modo
illecebram gulae reprimeret, scilicet ab initio prioratus
sui delectationem cibi aut potus omnino non
sentiret. Sed non famem patiebatur a jejunio, qui
jam comedendi amiserat voluptatem. Quantae devotionis
fuerit, orationes quas scripsit indicant,
et si quis meditationum ejus librum excutit, patenter
inveniret. Quod de Martino scriptum est, certissimum
sit de Anselmo, quod ori ejus nunquam

defuit Christus, sive justitia, sive pax, nil quidquid
ad veram pertinet vitam. Habebat semper ante oculos
timorem Domini, et omnem peccati faciem super
omnia quae dici possint exhorrebat: adeo quidem,
ut si hinc inferni dolorem, inde peccandi malitiam
corporaliter cerneret, sicut confiteri solitus erat,
si necessitas alterum importaret, retrudi mallet in
infernum quam peccatis involvi. Dicebat et aliud:
Se malle innocentem teneri a gehenna, quam peccatis
sordentem tenere regna coelorum.
Hanc autem assertionis suae reddebat rationem,
quod innocentes et bonos diligit Deus ubicunque
sint, et e contra omnem malitiam odit et detestatur.
Profecto summa justitia non beatificat malos,
et amicos suos bonitas summa nequaquam miseros

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.