PL 199, col. 1020

Vita S. Anselmi Cantuariensis (Joannes Saresberiensis), J. P. Migne

Expergefactus autem, dolos quos machinati
erant sic denudabat, ac si eos accepisset a
confitentibus aut interim lectos reperisset in actis.
Tantam humilitatem hospitibus exhibebat, ut saepe
eorum gratia refectorium spoliaret. Tantam spem
de misericordia Dei conceperat, ut nunquam videretur
de crastino cogitare. Proveniebat quoque
ei secundum fidem suam, ut monasterium semper
in omnibus necessariis abundaret. Et sicut alter
Nicolaus, gemma sacerdotum, adeo circa pauperes
misericordiae visceribus affluebat, ut hoc solum
quodammodo nosse videretur: Omni petenti te tribue [(Luc. VI)]
.
Cum vero in Angliam tam causa possessionum
monasterii, tam maxime ut videret Lanfrancum

archiepiscopum, descendisset, multis hinc inde
sermonibus habitis, tandem de beato Elphego
Lanfrancus verbum fecit. « Angli, inquit, inter
quos vivimus, quosdam sibi instituerunt sanctos,
quorum incerta sunt merita. Quorum unus in nostra
requiescit ecclesia, Elphegus scilicet praedecessor
noster: vir quidem bonus, quem non modo ut
sanctum sed etiam ut martyrem colunt. Cum autem
discutio causam ejus: eum ob hoc a paganis lapidatum
et tandem post multas injurias, contumelias
et flagra, ferro peremptum deprehendo, quod ad
redemptionem corporis sui pecuniam quae exigebatur
ab hominibus suis noluit extorquere. Cum itaque
martyrem non faciat poena sed causa: an cohibendi
sint an sequendi, sententiam vestram audire desidero. »

Nondum enim Lanfrancus, utpote novus
Anglorum incola, plene historiam noverat. Nam et
Elphegus pro Christo passus est. Anselmus tamen
ad audita respondit. « Martyr, inquit, videtur egregius:
qui mori maluit, quam injuriam praesertim
his quos tueri debebat irrogare. Et plane qui hoc
quod parvum videtur tantum exhorruit, conventus
in confessione Christi fidelissime staret. Nam qui
devitat minima, gravia facile non admittit. Sic
ergo Joannes pro veritate, sic et Elphegus pro justitia
passus mihi martyr habetur insignis. Nam
uterque pro Christo, qui, sicut veritas, ita quidem
et justitia est. » Acquievit Lanfrancus: et historiam
legi et festum martyris instituit solemniter

annis singulis celebrari.
Anselmus autem non modo ecclesias et loca venerabilia
circumibat: sed civitates et castella et
nobilium domos, hac et illac invitatus et tractus, et
verus apostolorum sequipeda, verbum fidei et salutis
omnibus erogabat. Nam et omnibus omnia
factus est, ut lucrifaceret omnes: adeo quidem, ut
etiam his qui sine lege erant, esset et ipse tanquam
sine lege. Cum tamen omni studio indesinenter
versaretur in lege Christi: unde eum perhorrebat
nullus, venerabantur omnes, plurimi sequebantur:
omnis aetas, omnis professio, omnis conditio
utiliter docentem audiebat, et fatebatur Anselmum.
Rex etiam, qui Anglos subegerat, etsi
cunctis esset formidini, erat tamen subditus illi.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.