PL 199, col. 1022

Vita S. Anselmi Cantuariensis (Joannes Saresberiensis), J. P. Migne

est. Post pauca communiter dicenda omnes monet
emitti. Omissis itaque propriis, publica concepit
curare negotia: et solus cum solo loquens quae
privatim et publice dicebantur exposuit, statuitque
regem contra faciem suam. Non enim attulerat
oleum peccatoris, quo mercenarii demulcent errantium
capita potestatum. Digrediuntur ab invicem:
et post paucos dies rex graviter infirmatur. Languore
tactus, et sapientium motus consilio, acquiescit,
ut in archiepiscopum promoveatur Anselmus:
dicens eum summo honore dignissimum, et praedicatorem
veritatis illustrem.
Rapitur ergo invitus anno gratiae 1093, pridie Nonas
Martii, prima Dominica Quadragesimae. In sequenti
autem solemnitate paschali, cum esset Wintoniae,

subito incendio coepit civitas conflagrare. Et quia
jam hospitium ejus circumcingere videbatur, domina
domus res suas asportare ab amicis monita
est. At illa se non timere respondit, sed tanti hospitis
tutam esse presentia. Nec aliquo modo voluit
acquiescere, ut aliquid asportarent. Moti igitur venerabiles
viri Gundulphus Roffensis episcopus et
Baldwinus monachus, Anselmi procurator, hominem
astrinxerunt, saltem ut videret incendium et
salutiferae crucis signum opponeret. Mira res, ille
manum extendit, et flamma dejicitur, et ignis quam
invaserat domum semiustam reliquit, ac si Anselmo
prohibenti progredi non auderet. Ille quidem
diu repugnans electioni, tandem coactus est consentire;
et pridie Nonas Decembris ab omnibus

episcopis Anglorum Cantuariae consecratur. Inventa
est autem super eum illa Evangelii sententia: Vocavit
multos, et misit servum suum hora coenae dicere
invitatis ut venirent, quia jam parata sunt omnia;
et coeperunt omnes simul excusare. [(Luc. XIV)]
.
Inde profectus ad curiam, tres dies Dominicae
Nativitatis in laetitia transegit: rege gravissimam
indignationem adversus eum concipiente ex tunc,
eo quod mille libras argenteorum rependere noluit
ei, quia sine pretio et obsequio et omni interventu
voluerat in archiepiscopatum promoveri. Discedens
inde venit ad villam suam, quae Herga vocatur,
ibique parochialem ecclesiam dedicavit. Porro
clericus quidam a Lundonia ministris episcopi associatus,
inter agendum chrismatorio clam subrepto,

in fugam dilapsus est. Sed, Deo dispensante, sic
erroneus frequenter ibat et revertebatur, viae antea
notissimae omnino ignarus, ut manifesto erroris
indicio convictus culpam fateretur, et vas restitueret,
et postea viam quae Lundoniam ducit sine omni
errore teneret.
Redit post paucos dies vocatus Anselmus ad curiam,
ut transfretaturum regem sua benedictione
muniret. Interim dum ventus differt, regem pro ecclesiarum
pace sollicitat, benignus admonens ut
legem Dei auctoritate regia non sinat conculcari.
Unde rex exacerbatus ipsum praecepit discedere; et
ne transitum ejus ibi diutius exspectaret inhibuit.
Ab illo ergo die Ecclesia Dei magis concutitur,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.