PL 199, col. 193
Epistolae (Joannes Saresberiensis), J. P. Migne
Abiron, et sequaces eorum insueta hominum morte
consumptos sacra Scriptura tradat; eorumque periculosissimus
est convictus, nisi a crimine eorum
sit manifestus vita et verbo dissensus. Unde in libro
Numerorum--scienti etenim et docenti legem
loquor--Moyses a fidelium coetu Dathanitas et Abyronitas
ejiciens ait: Recedite tabernaculis hominum
impiorum, et nolite tangere quae ad eos pertinent, ne
involvamini in peccatis eorum [(Num. XVI)]
. Sed nec
sacrificiis talium culpa redimitur: quod patet ex
eo capitulo legis ubi Chore thurificans divini ignis
incendio vastatur.
Caeterum societas corporalis salutis dispendium
non ingerit illis, qui ab impiis pietate
dissentiunt, et errores aliorum, tam operum dissimilitudine,
quam verborum increpatione corripiunt.
Sic in quarto Regum Eliseus regis Israel
idololatriam detestatur, et ei oraculum prophetiae
non subtrahit, sed quis sit, quidve passurus ex
merito palam loquitur, et proverbium nullum dicit.
Sic itaque potestati defert, sic pro reverentia alterius
respondet alteri, ut non religio jacturam faciat,
sed zelus exprimat charitatem. Ait enim: Quid
mihi et tibi, rex Israel? vade ad prophetas patris tui
et matris tuae. Vivit Dominus, in cujus conspectu sto,
quod si non vultum Josaphat regis Judae erubescerem,
ne attendissem quidem te, nec respexissem [(IV Reg.
III)]
. Eorum vero sacrificiis periculosissime, et ut
opinor, non sine salutis detrimento communicatur,
quod ex canonum lectione plenius, ut nostis, patet.
Nam et Naaman Syrus ministerio Elisei curatus a
lepra, domini sui et regis Syriae, publicis orationibus
interesse non audet nisi venia impetrata, nisi
onus duorum burdonum, cui instet et sedeat,
asportet in idolium de terra sancta, nisi propheticis
orationibus hunc purget excessum, dicens: Quando ingreditur dominus meus templum Remmon
ut adoret, et illo innitente super manum meam, adoravero
Deum verum in eodem loco, ora, quaeso, ut
ignoscat mihi Dominus servo tuo pro hac re
[(IV
Reg. V)]
. Si ergo tantum timuit gentilis, ignarus
legis, quantum timere debet philosophus Christianus,
doctor legis? Porro qui inter tales veritatis assertor
est, cultor justitiae, divini praeco judicii, aliorum
non inquinatur attactu. Sic enim Lot Domino
placet in Sodomis, Joseph in domo Pharaonis,
Moyses inter Aethiopes, Cusai in consiliis Absalon,
Abdias in consortio Achab et Jezabel, Daniel a Domino
dirigitur et diligitur in Babylone.
Meum itaque consilium est et desiderium, ut inter
schismaticos et haereticos fidem praedicetis, et pacem,
ea sapientia et moderatione, quae prosit Ecclesiae,
pro cujus fortasse utilitate et salute personam
vestram Dominus ad hos barbaros destinavit.
Apostolus omnibus omnia factus est, ut lucrifaciat
universos, et per infamiam et bonam famam, et quacunque
potest occasione, Christum annuntiat. Sic
et vos, si potestis, apud imperatorem; quia potestis,
apud Coloniensem annuntiate Christum. Non