PL 199, col. 195

Epistolae (Joannes Saresberiensis), J. P. Migne

contra faciem suam, et causae difficultates ostenderet.
Quo enim jure, qua ratione, qua lege vel canone,
cogetur Cantuariensis causam ingredi spoliatus
post appellationem? nonne ei debent antea
universa restitui, et pax integra reformari, et caetera
quae canones in hac parte diligentius explorati
praescribunt? utique plusquam X millia marcarum
ei et suis ablata sunt postea, nec citra restitutionem
earum jure aliquo cogi potest, ut respondeat,
etiam si quid competeret his qui eum persequuntur.
Campus hic orationis discretioni vestrae latius
patet, ut, si fieri potest, quoniam rationes melius
nostis, ei per Coloniensem persuadeatis, ut desistat
ab injuriis et rapinis, et intentionis suae in
usus adversariorum non multiplicet exceptiones.

Hoc ipsum nuper aggressus est episcopus Cicestrensis
intimans regi, quod Cantuariensem juvaret plus
quam aliquis hominum: quaerenti modum respondit:
« Quia causam ejus crebris, et eisdem multis
et magnis justificatis injuriis, et justitiam vestram,
si qua fuerat, suffocastis: datis ei etiam consilium
et auxilium, aut meliores, aut de melioribus clericis,
quos habebatis in terra vestra, quos cogitis ei
coexsulare, nec permittitis ut revertantur. » Motus
est rex ad ista, et sollicitudinem suspiriis protestatus
est, sed conceptae indignationis vehementia
non permisit ut saperet.
Ad haec, quia regem Francorum amicum quandoque
habuistis, et nescitis quid pariat ventura

dies, consulerem ut eum aliquibus, aut placaretis,
si recessu vestro offensus est, aut magis alliceretis
munusculis, si in veteri amicitia perseverat. Nihil
autem est unde ipsum adeo, et totam Gallicanam
Ecclesiam, imo et Romanam, vobis conciliare possitis,
quam si audierint vos, quod philosophum decet,
imo Christianum, in utroque jure peritum, veritati
quod debetis testimonium reddere, et honestati
non opes Cresi nec aliquas praeferre delicias.
Si enim ethicus et ethnicus laudabiliter ad litterarum
commendationem dixit, quia
. . . . . . . . . . vatis avarus
Haud temere est animus,
nonne philosophum doctorem honestatis, praeconem
Evangelii pudebit, si a mundana supellectili opprimatur,

quem gentilis poeta contempsit? Spero
autem in Domino, quod devotioni vestrae dabit opportunitatem,
ut vel in consiliis et in inquisitionibus,
vel alio modo, prout expedire novit, possitis
cum indemnitate vestra, in auribus principum, ad
vestram et illorum salutem, pro veritate facere
verbum, et spiritus patris vestri promovebit illud.
Nec retardet vos, si in. Ecclesia Romana videtis
aliquid reprehensibile, qui meministis in Evangelio
mandatum esse fidelibus, ut non imitentur opera
sedentium in cathedra Moysi, sed doctrinam eorum
operibus impleant. Valete, et mei semper memoris
vestri, quam amicum decet, habeatis memoriam.
EPISTOLA CLXXXVI. AD ABBATEM SANCTI EDMUNDI. [(A. D. 1166.)]

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.