PL 199, col. 196
Epistolae (Joannes Saresberiensis), J. P. Migne
Abbati Sancti Edmundi, JOANNES de Saresberia.
Ciceronem in epistola ad Marcellum scripsisse
memini, quia sapientis judicio refert plurimum cui
quis obligetur, et honesti viri praegravatur animus,
quoties eum, aut rei familiaris augustia, aut articulus
temporis illi constituit debitorem, quem ratio
honestatis aut morum titulus coli prohibet, et
amari. Et hoc quidem, ut arbitror, eleganter, et
vere dictum est, quod si fideliter exaudiatur, nec a
naturae consortibus vinculum subtrahit charitatis,
nec contemplatione naturalis consortii, erroris
quoque participatione confoederat moribus dissidentes.
Bene igitur cum his agitur, qui in ratione
dati et accepti beneficii viris honestis solummodo
obligantur, quorum, ut de testimonio conscientiae
loquar, unus ego sum, quem divina indignatio in
diuturna procella tempestatis hujus emergentis ab
Aquilone contra Ecclesiam non permisit esse, ex
causa liberalitas mihi aut meis exhibitae, multorum
debitorem. Cum tamen ante obsequiis et beneficiis
promeruerim multos: si quidem jam exsilii mei
quartus agitur annus, et tertius proscriptionis, nec
possum nisi de paucorum fide amicorum, vel pauca
et parva ad animum reducere monumenta. Nam plurimi
in Photini videntur incidisse sententiam, dicentis:
Dat poenas laudata fides, cum sustinet illos
Quos fortuna premit. Fatis accede, deisque,
Et cole felices, miseros fuge, sidera terris
Ut distant, ut flamma mari, sic utile recto.
Nulla fides nunquam miseros elegit amicos.
Haec profecto est prudentia carnis, Domino procul
dubio inimica, mendax, plena turpitudine, vitiorum
mater et nutrix. Et quoniam parens altrix virtutum
et officiorum moderatrix philosophia, non modo fidelium,
sed etiam gentilium verissimis et eruditissimis
rationibus damnat et detestatur. Praescribit
enim quoniam utile et honestum se praedicatione
mutua circumscribunt, ut nihil unius admittat nomen,
quod non et alterius exigat rationem. Hoc
utriusque Testamenti astruit pagina, hoc consona
voce matris ecclesiae doctores praedicant, quoniam
quae inhonesta et turpia sunt, dispendium quidem
salutis ingerunt, et nulla ratione possunt esse utilia.
Quid enim proderit homini, si mundum lucretur
universum, et animae suae detrimentum conquirat?
Sed ad vocem hanc vulgares amici obsurdescunt,
qui volunt beneficiis obligari, non obligare, qui fidem
umbratilem (veram enim non habent) ponunt
et deponunt ad arbitrium fortunae, qui ut qualitercunque
vivant, vivendi, quae penes solam virtutem
sunt, abjiciunt causas. Expertus hoc loquor, et
paucis obnoxius, quibus utique tanto arctiori vinculo
obligatus sum, quanto sinceritas fidei eorum
probatior ex perspicuis indiciis enitescit; sed in
primis horum nobis merita vestra praecipuum dedere