PL 199, col. 197
Epistolae (Joannes Saresberiensis), J. P. Migne
locum, et si illa discutiantur ad purum, jure
et merito dixerim primum. Multa sunt enim et magna,
et unde clarescunt, magis necessaria saepe,
ut quorum usus frequens, imo quotidianus est, gratiam
jugiter ad largientem cogant augeri, nihil excidit
a memoria; de universis et singulis gratias
ago, reputans etiam illa mihi a vestra liberalitate
esse exhibita, quae ex relatione nuntii mei, et vestrarum
testimonio litterarum voluistis et praecepistis
meis usibus exhiberi. Nescio enim qua secreti
dispensatione consilii amicus et socius meus magister
G. mandato vestro non paruit, subtrahens aut
differens auxilium quod vestra dilectio necessitati
meae et meorum decreverat exhibendum. Non enim
facile crediderim quod ille praeter meritum meum
et contra opinionem omnium hoc fecerit, ut mihi
noceat, sed aliqua dispensatione, cujus rationem
ignoro, vestrum suspendit beneficium, sed devotionis
meae ad vos, et gratiarum actionis nemo suspendet
affectum. Gaudeo vero quod cum episcopi
sub appellationis obtentu languorem Ecclesiae quae,
auctore Domino, convalescet in brevi, studuerunt
protelare, vos, ut audio, tendiculas eorum eleganti
veritatis et justitiae compendio declinastis, ut nec
poneretis cum iniquis portionem malitiae, nec sit
quod ante provinciae praesides vobis de jure debeat
imputari. Illi scripserunt et praedicant quod rex dulce
putat obsequium cum monetur ut corrigat si quid
deliquerit in Dominum. Nunquid adeo excaecati sunt
ut eum dubitent hac Ecclesiae vexatione, et innocentum,
ut de aliis taceam, parvulorum, et mulierum
proscriptione delinquere; vel ita reprobi, ut
dominum patientem, imo benigne audientem, et
correptoribus habentem gratias, nolint quod desiderat
commonere, ut satisfaciat Domino? In consilium
illorum non veniat anima justi, quorum furor maledictus
est, quia pertinax est indignatio, quia dura,
quaerentium duntaxat, ut quod male diu libuit, impune
diutius liceat. Sed qui sperat in Domino non
confundetur, et qui Dominum prae mundi potestatibus
timuerunt, non deficient omni bono. Valete.
EPISTOLA CLXXXVII. AD NICOLAUM DE MONTE ROTHOMAGENSI. [(A. D. 1166.)]
Magistro NICOLAO de Monte Rothomagensi.
Quod tibi rarius scribo, ex variis causis est, quas
referre non oportet, tum quia plures earum tibi
notae sunt, tum quia alias non expedit publicare.
Nunc autem a scribendo nec manum nec animum
potui cohibere, cum in adventu fratris nostri didicerim,
quod ex liberalitatis tuae indicio ei innotuit,
quem ad me et meos affectum habeas. Quantas itaque
possum de humanitate illi per manum R. de
Luneseia exhibita, dilectioni tuae gratias ago, quandoque
auctore Domino condignas acturus. Magni
utique facio quod fecisti, sed eo majoris, quo fidem
in hominibus, juxta prophetiam Evangelii, jam chariorem
esse perspicuum est: praesertim cum in ea
aetate et gente editi simus, ubi sine dispendio fidei