PL 199, col. 200
Epistolae (Joannes Saresberiensis), J. P. Migne
colliditur: sed quia de Christo vectore confidit,
semper ad salutis enavigat portum.
Nec ambigitis quin et in medio vestri, Coloniensis
Ecclesiae dico, non tam lateat anathema, quasi
aliquam Dei reverentiam et hominum verecundiam
habens, quam insaniat et saeviat adversus Deum et
Ecclesiae unitatem: praesertim cum toti mundo fere
jam innotuerit quantus contemptor Ecclesiae semper,
quantus incentor et auctor schismatis, ex quo
potuit, fuit ille Coloniensis praesumptor Ecclesiae,
maximus inter locustas bestiae, quarum potestas est
in linguis et caudis earum. Defecerat enim schisma,
pacem fuerat tyrannus vester Ecclesiae redditurus,
nisi eum Colonia etiam adhuc adversus Ecclesiam
incitaret, ut pari voto non tam summi pontificis
vitam, quam Petri dignitatem conentur exstinguere,
dicentes: « Alligemus justum, quoniam inutilis est
nobis: scientiam viarum Dei nolumus, regem
nescientes nisi Caesarem [(Sap. II)] . » Eo enim, ut
aiunt, proposito in Italiam profecti sunt, ut Cremensem
haeresiarcham intrudant in sedem Petri, et
vicarium Christi aut comprehendant, aut ejiciant,
aut occidant. Verumtamen oratio sine intermissione
fit ab Ecclesia ad Deum pro eo, ut supra modum
timere non debeat a duabus caudis fumigantium
titionum, Frederico et Reginaldo, qui ponentes
carnem brachium suum, sanctum Israel blasphemare
non cessant. Profecto ubi humanum deest,
divinum auxilium necessitatibus Ecclesiae suffragatur.
Nemo suum fraudulenta verborum excusatione
tueatur errorem, voluptatibus suis nullus applaudat,
quia Deus non irridetur, qui non secundum visionem
judicat oculorum: nec auditum aurium sequitur,
sed in aequitate judicabit orbem terrarum, et
pro mansuetis condemnans impios, potentiores potentius
punit, et pervertitur cum perversis. Inde
est, quod affectuosius peto, quatenus instantius
agatis quod agitis, dicendo, scribendo, faciendo,
quod ad evacuationem schismatis per collatam vobis
sapientiam a Domino cognoveritis pertinere, ut et
conscientia sit tutior apud Deum, et apud proximum
fama plenissime convalescat.
De caetero (ut ex conscientia loquar) de Cantuariensi
et suis injustam concepisti suspicionem, quia
(quantum perpendere potui) et de illo et de illis
plenam in charitate debetis obtinere fiduciam. Non
ergo illis imputetis indignationem regis Francorum,
sed vobis, qui sine conscientia ejus recessistis,
ut conqueritur, ipso prope transitum vestrum existente
ad duas leugas. Eoque magis motus est, quod
cum vos habuerit familiarissimum, sic transistis
quasi ad aemulos regni Francorum, et nominatim
ad schismaticum Coloniensem, qui non modo Ecclesiam
Dei persequitur, sed et ipsum, ut audivit,
impudenti scurrilitate verborum consuevit regulum
appellare: sed, cum vobis id cordi fuerit, benignitatem
Christianissimi principis vobis placabilem
fore non dubito.
EPISTOLA CXC AD MAG. WALTERUM DE INSULA. [(A. D. 1166.)]