PL 199, col. 201
Epistolae (Joannes Saresberiensis), J. P. Migne
Magistro GUALTERO de Insula.
Promeruerat quidem humanitatis vestrae sedulitas,
et exhibitio promptissimae liberalitatis, ut
omnem vobis aut vestris obsequendi opportunitatem
gratanter arriperem: et si alio modo nequeam,
saltem devotionis meae sinceritatem salutationis judicio
protestarer. Nullus enim nostratum est, cui,
cum omnes rerum circumstantias diligentius metiar,
me recolam amplius debitorem. Unde silentium
meum merito fuerat arguendum, nisi multarum et
probabilium rationum suffragio purgaretur: quas
utique jure praetenderem accusanti, si nimirum non
constaret inter vos et nos chaos magnum esse firmatum:
ita ut nobis impossibile, vobis autem difficile
sit ad amicos transire vel mittere. Inimicus
homo hoc fecit, et in Idumaea zizaniorum sementem
non cessat spargere: et jugi laborat instantia, ut
angelos praesides ecclesiarum evellat a laude Dei.
Quasi vulpes in deserto prophetae ejus qui sequuntur
spiritum suum et nihil vident. Hi sunt qui
charissimum Dominum suum, magnum principem,
subvertere conati sunt, mansuetudinem ejus succendentes
felle malitiae, et rationis aciem exstinguentes
consiliis toxicatis. Eripiat eum Deus de
manibus eorum, et subjiciat sibi ut principatus ejus
et Deo placitus sit, et quietus, et jucundus gerenti,
et ecclesiis quarum patronus est, et populis laetus
esse valeat et fructuosus. Scio utique quia, si redierit
ad cor, placabit Dominum suum sponsum
Ecclesiae satisfactione condigna, et a cruore innocentum
potestatis suae gladium revocabit, ut ei
propitietur Deus, et non exquirat sanguinem eorum
ab ipso et domo ejus. Si exsules et proscriptos Dei
contemnit, quia pauperes sunt, meminerit quia
talium patronus est Christus. Ad ulciscendum pauperis
Nabuthae sanguinem delevit Deus domum,
Achab et Jezabel. Saul, quia, consulente et procurante
Doeg Idumaeo custode mulorum, gladio regni,
qui ad sacerdotii tuitionem regi commissus
est, sacerdotes appetiit, et Nobem vicum eorum
delevit, in se provocavit gladium Dei, quo et ipse
et domus ejus Allophylorum ministerio irreparabiliter
deleti sunt, generi suo relinquentes titulum
haereditatis, quo ad Gabaonitarum precem, quorum
gentem inter sacerdotes Doeg, regiae indignationis
minister, afflixerat, patibulo legatur affixum. Et
adhuc respicit Deus in orationem humilium, et non
spernit preces eorum [(Psal. CI)]
. Qua spe ducti proscripti
pauperes orant, et Deo, pro quo patiuntur,
auctore, jugiter orabunt, ut serenissimus dominus
rex condignos fructus poenitentiae faciat, et iram
declinet imminentem.
Interim dispensationem Domini aequanimiter toleramus,
certi quod nihil nobis nocere poterit, si boni,
id est divinae legis aemulatores fuerimus. Non enim
ut criminosi patimur, quod publice notum est, nisi