PL 199, col. 209

Epistolae (Joannes Saresberiensis), J. P. Migne

est quanta instantia illi a sede apostolica pallium
impetravit? quid postea promiserit, ut consuetudines
(quas dicunt) avitas, et revera pravitates
sunt, admitterentur plurimis notum est. Archiepiscopus
tamen ad malitiam calumniatoris ex judicum
iniquitate aut simplicitate, aut dispensatione: cum
tamen ad hoc vocatus non venisset, urgebatur ad litigandum,
ad satisdandum, cum tamen possessor
esset amplissimae rei immobilis, ut vix ex causa gravissimae
infirmitatis ad deliberandum unius dieculae
posset inducias impetrare. Antea tamen eum iniquo
judicio condemnaverant, et quod sedes apostolica
causa cognita retractavit. Cujus retractationis apud
nos privilegium exstat. Nonne ergo judices potuit et
debuit habere suspectos? sed fortasse dicetur quod

ipsos oportebat non de conscientia sua, sed de partium
allegationibus ferre sententiam quia et Dominus
Judam, quem proditorem noverat, non condemnavit:
et mulieri in adulterio deprehensae pepercit,
cum nullus procederet accusator. Inde etiam ad informationem
nostram dictum est: Ego sicut audio
judico: sed profecto audire ibi pro intelligere ponitur,
ut pro rationabili motu animi sui decernat
judex, interdum assertionibus, interdum praesumptionibus
utens: ut nunquam ex conscientia justus
et innocens condemnetur, et si multitudo stare videatur
in parte adversa. Nam scriptum est: Insontem
et justum non occides, quia adversor impium [(Exod. XXIII)]
.
Et alibi: Non sequeris turbam ad faciendum
malum, nec in judicio plurimorum acquiesces

sententiae, ut a via declines [(ibid.)]
. Si vero contra
conscientiam, praesertim in praejudicium innocentis,
sententiam tulerit, gravissime peccat, quia, sicut
dicit Apostolus: Omne quod non est ex fide peccatum
est [(Rom. XIV)]
. Salomon in causa meretricum
conjecturali argumento utens condemnavit calumniatricem.
Et Daniel in liberatione Susannae praesumptionibus
revelavit malitiam sacerdotum. Quod
si judices in causa domini Cantuariensis vigorem
debitum habuissent, si lege praescriptam exercuissent
diligentiam, si Scripturas consuluissent in judicio,
si potestati supra modum et fas non detulissent,
posset fortasse probabiliter argui qui illorum
judicium declinavit. Sed ubi furor omnia vindicavit,

quis locus potuit esse rationi vel juri? ante praesidem
ductus est Christus Domini: Convenerunt principes
Scribae et Pharisaei adversus eum [(Matth. XXVII)]
. Et
profecto praeses iste illo, sub quo condemnatus est
Christus, truculentior erat. Nam Pilatus id agebat
exquisitis occasionibus, ut Christus evaderet accusatus:
hic autem operam dabat et diligentiam, ut
innocens accusaretur et damnaretur Christus. Ille,
ne sub eo judice puniretur, Christum transmisit ad
Herodem, ubi vel contemptus evasit Christus, remissusque
est indutus veste alba: hic modis omnibus
agebatur ne quocunque modo Christus evaderet.
Dicat vir amator veritatis quicunque audet coram
Deo, cui de hoc testimonio in districto examine redditurus
est rationem, dicat certe, si audet, quod
archiepiscopus ibi malitiose quod ad calumniatorem

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.