PL 199, col. 210
Epistolae (Joannes Saresberiensis), J. P. Migne
et complices suos, et fraudulenter aut debiliter quod
ad judices tractatus non est, et contemptibiliter,
quod ad Ecclesiae dignitatem, et ignominiose: et
ipse competenti securitate recepta ad judicium revertetur.
Dicat ergo probus vir et discretus hoc, et
ut consilio ejus acquiescatur facile obtinebit. Nec est
credibile, quod etiam archisynagogus vester aliter
sentiat, licet contrarium praedicare non erubescat:
sed ipse et omnes sui sic dentium soliditate gaudeant,
sicut eis respondet conscientia, quod juste et ad honorem
Dei Ecclesiae ibi tractatus est archiepiscopus,
et omnes qui archisynagogo consentiunt simili versentur
in calculo.
Quia ergo archiepiscopus semel iniquam sententiam
reportaverat, et videbat ex malitia persecutoris
et debilitate judicum imminere nequiorem, declinavit
judicium, causam transferens ad audientiam
ejus, qui fidelium omnium judex est a Domino constitutus,
et locum adiit, cui specialiter mandata est
omnium sacerdotalium decisio causarum. Nec hoc
de jure imperatorum aut canonum, sed ipsius Dei
auctoritate dicentis per Moysen: Si difficile et
ambiguum apud te judicium esse perspexeris, inter
sanguinem et sanguinem, causam et causam, lepram
et lepram, etc. Ascende ad locum quem elegerit Dominus,
ad sacerdotes levitici generis, et ad judicem
qui praefuerit tempore illo, et facies quaecunque dixerit
tibi, sequerisque sententiam sacerdotum: qui
autem superbierit nolens obedire sacerdotis imperio
et decreto judicis qui eo tempore ministrat Domino,
morietur homo ille, et auferes malum de Israel [(Deut.
XVII)]
. Ecce quod a judicio sacerdotum nec causam
excipit, nec personam, licet alias per se ipsos, alias
per ministros vicarios Ecclesiae decidant sacerdotes.
Nonne in persona sacerdotum, sicut Ecclesiae doctores
fideliter tradunt, Jeremiae dictum est: Ecce
constitui te hodie super gentes et regna, ut evellas,
et disperdas, et dissipes, et aedifices, et plantes [(Jer. I)]
.
Quid ergo peccavit dominus Cantuariensis, si appellavit,
si prospexit sibi, si pepercit episcopis quos
oportebat iterato ad damnationem et ignominiam
sui perperam judicare, aut regiae indignationis intolerabile
subire dispendium?
Qualiter autem pars adversa, quae et ipsa appellationem
instituit, causam prosecuta sit, qua modestia,
qua sinceritate versata sit et cum Ecclesia, et
cum adversario, novit Deus et judicet, et vobis
ignotum esse non potest. Se ipsum poterit quis irridere
et texere dolos in animam suam: sed profecto
Deus non irridetur. Biennium jam elapsum
est, tempus videlicet quod appellantibus suffragatur,
eoque evoluto pro parte domini Cantuariensis est
lata sententia: etsi adhuc ex dispensatione quorumdam
rerum exsecutio differatur. Omnibus autem
jam persuasum est Deum timentibus quod archiepiscopus
et sui injuste proscripti sunt. Quo enim
jure consficati sunt reditus clericorum? Et qua
episcoporum patientia Ecclesiae et bona altaris
Christi persecutoribus Ecclesiae ad libitum exponuntur?
Quae justitia proscripsit innocentes sine