PL 199, col. 211

Epistolae (Joannes Saresberiensis), J. P. Migne

delectu professionis et ordinis, aetatis et sexus?
Quis unquam tanta immanitate distraxit copulam
nuptiarum? Et tamen ei qui facit hoc, ab episcopis
innocentiae et justitiae testimonium redditur, ut in
suam confusionem et perniciem dicere et scribere
non erubescant, quia rex « dulce putat obsequium,
cum monetur ut corrigat, si quid deliquit in
Deum. » Ergo aut ex eorum sententia non delinquit,
aut ei infideliter gratum et debitum obsequium subtrahunt,
aut palam mentiuntur in capita sua, quia
os quod mentitur occidit animam. Non est qui ei
audeat denuntiare, quod expedit audienti pariter et
dicenti. Non est qui dicat cum Moyse: Dimitte populum
Domini cum omnibus quae ipsius sunt, ut ei
sacrificet in deserto [(Exod. V)]
. Non est qui trium

dierum itineri vacationem impetret clero degenti
sub Moyse et Aaron, id est in cultu legis et ritu
divini sacrificii occupato. Et quidem credibile est,
quod si hic praesentes essent Moyses et Aaron ad
ostium ejus, cujus innocentia praedicatur, aut eis
omnino non pateret accessus, aut negaretur auditus,
aut quod ibi non invenerunt, suppliciis, aut certe
contumeliis afficerentur. Neque enim desunt Jamnes
et Mambre qui Spiritui sancto resistant. Achitophel
multos in deliberationibus reliquit haeredes, qui
infatuant animas principum, et contra Deum proferunt
et praeferunt consilium toxicatum. Quid enim
nunc aliud in Cantuariensi archiepiscopo persequuntur,
nisi quia in conspectu regum ausus est

Dei justitiam protestari, tueri legem, Ecclesiae tueri
libertatem? Certe dum magnificus erat nugator in
curia, dum legis contemptor videbatur et cleri, dum
scurriles cum potentioribus sectabatur ineptias, magnus
habebatur, clarus erat, et acceptus omnibus,
et solus dignissimus summo pontificio, ab universis
conclamabatur et singulis: sed ex quo in pontificem
sublimatus suae memor conditionis et professionis
exprimere voluit sacerdotem, et verbo Dei
maluit uti magistro quam populo, factus est eis inimicus
vera dicens, et vitam corrigens; ut et hi impleant
mensuram patrum suorum, qui ex causa simili
prophetas et apostolos persecuti sunt: et quidam
eorum adhuc martyres Christi, id est testes
veritatis et justitiae persequuntur. Quid in Elia persecuti

sunt Achab et Jezabel? Nempe religionis
oraculum, testimonium fidei, justitiae professionem,
exterminium idololatriae, medelam vitiorum, criminum
abolitionem. Paulus et Petrus gladium Neronis
evasissent, imo nec incurrissent inimicitias, nisi
voluptatibus hominum et erroribus contraria praedicassent.
Nemo enim in aliquo persecutus est quod
erat aut dicebatur Elias: nemo punivit aliquem quia
Petrus esset aut Paulus; et Joannes tutus esset in
conspectu Herodis, nisi diceret: Non licet tibi habere
uxorem fratris tui [(Marc. VI)]
. Nullus enim in tantam
evasit tyrannidem, ut naturam persequeretur. Sed
frequens est, et multis vulgatur exemplis, quia
Veritas odium parit.
[(TER. Andr. I, I, 41.)]

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.