PL 199, col. 212
Epistolae (Joannes Saresberiensis), J. P. Migne
Qui ergo persequuntur in hac causa Cantuariensem
archiepiscopum, non hoc persequuntur quod Thomas
est, quod natione Lundoniensis, clericus professione,
gradu sacerdos, episcopus dignitate: sed
quod annuntiat populo Dei scelera eorum, et ut
legem Dei audiant et obediant principes Sodomorum
et populus Gomorrhae. Quid est ergo quod persequuntur?
profecto apostolorum spiritus et prophetarum,
spiritus justitiae et veritatis, spiritus Patris
et Filii et indubitanter Spiritus sanctus. Nam
id abominantur, abhorrent et puniunt, quod per
prophetas et apostolos docuit Spiritus sanctus. Et
si ipse Paulus aut Joannes quod scripsit praesentialiter
doceret in carne, aut torqueretur suppliciis, aut
diceretur ei ad minus: Recede a nobis, scientiam
viarum tuarum nolumus, quia nobis contrarius es [(Job XXI)]
.
Semel locutus est Deus, et idipsum
secundo non repetit: nec ad eruditionem vivorum
suscitat mortuos. Cum in Ecclesia praesentes sint
Moyses et prophetae, ut audiantur et doceant populum:
et ut pars, quae verbo Domini condemnatur
ex sententia Moysis et prophetarum, alteri victoriam
cedat, applicetur Ephod, ubi manifestatio est veritatis
et judicii, et respondeatur unicuique secundum
opera sua. Formam hanc non declinat Cantuariensis
archiepiscopus neque sui: imo optant et orant, ut
de vultu verbi Dei, id est legis divinae, judicium illorum
prodeat, et oculi Domini declarent aequitatem.
Si quid enim exigit quod legi Dei repugnet, si
de verbo Dei nituntur consuetudines quae petuntur
adversus Ecclesiam, libenter cedet: et de contradictione
et vexatione partis adversae satisfaciet libens.
Quod si causa ejus innititur verbo Dei, si ei
assistunt apostoli et prophetae, nemo eum aut suos
per gratiam Dei avellet a fide ista.
Haec est enim in Christiano justissima causa exsilii;
pro qua non modo substantiam ponere debet,
sed et animam suam. Jam enim sola iniquitas consuetudinum,
et aequitas divinae legis ab adverso
confligunt, et de causa pecuniaria, quae tunc quidem
simulabatur, et in veritate nulla erat, nec
mentio est. Adversus hoc multa fingit, machinatur,
et in pelle vulpeculae laborat improbitas, sed mentitur
iniquitas sibi, non attendens aut dissimulans
quam suavis est homini panis mendacii, sed per ea
implebitur os ejus calculo. Sed profecto unum est
quod omnes mirari, imo dolere debent, illos videlicet
Cantuariensibus exsulibus insultare, pro quorum
libertate se Cantuarienses ad omnia discrimina
devoverunt. Illi pro communi libertate versantur
in torculari, et quis astitit illis? Illi satagunt ut haereditas
Domini liberetur a servitute, et ad ollas carnium
et allia Aegyptiorum voto recurrunt, qui in
libertatem fuerant educendi. Utique miserabiliores
sunt omnibus gentibus. Si hic proscribuntur, affliguntur,
et deputantur cum impiis: si consolationem
a Domino non exspectant, si exsulantibus conscientia
non respondet ad meritum: si in persecutionibus
causam non habent Christum. Deridet eos