PL 199, col. 218

Epistolae (Joannes Saresberiensis), J. P. Migne

sanctus totius falsitatis figmenta condemnat.
Viduam impatientius conquerentem propheta habuit
excusatam, eo quod in amaritudine erat anima ejus
ob recentem filii mortem. Et nos quid patienter
queri possumus inter tot mortes, carceres, vincula,
flagra, contumelias, terrores, esuriei, sitis, nuditatis
et multimodae calamitatis angustias? Si ergo
justae amaritudini debetur venia, quorum querela
patientius audienda est? quorum gemitibus magis
compatiendum? quorum preces benignius audiendae
a Romano pontifice, quam exsulum Cantuariensium
qui pro tuenda libertate Ecclesiae, pro
astruendis privilegiis apostolicae sedis proscripti
esse noscuntur?
Utinam, Pater, essent aures vestrae ad ora regis

et optimatum Franciae! utinam audiretis quomodo
vobis insultant hostes Ecclesiae, et fere universi detrahunt
vobis! Et, si vera sunt quae praedicantur
in compitis, non video quo modo majestas vestra
probabiliter valeat excusari. Praetereo quod insignis
ille jurator, quasi re bene gesta, de manu vestra
decanatum accepit et curam multarum animarum,
vir probatae religionis et famae hilaris, qui nec uno
mense ecclesiasticum addidicit ritum. Sed nunquid
eximendus erat a jurisdictione omnium episcoporum,
ut ei (sicut fautores sui gloriantur) auctoritate
apostolica saevire liceat in subjectos non reservato
eis appellationis remedio? Nunquid tantis erat privilegiis
extollendus, ut in introitu suo vestra auctoritate
convocatis episcopis et clero Angliae mandaret,

ne Cantuariensi archiepiscopo obedirent, vel
ad ipsum vocati accederent, et ut jure excommunicati
sine satisfactione et cautione omni absolverentur
in sacrilegiis perseverantes? Os meum in
coelum ponere non praesumo. Fateor et verum est
omnia Romano licere pontifici, sed ea duntaxat
quae de jure divino ecclesiasticae concessa sunt potestati.
Liceat ei jura nova condere, vetera abrogare,
dum tamen illa, quae a Dei verbo in Evangelio
vel lege perpetuam causam habent, mutare non
possit. Ausim dicere, quod nec Petrus ipse perseverantem
in scelere quemquam et voluntate peccandi,
posset absolvere, nec claves accepit quibus
regni januam possit impoenitentibus aperire. Unde

ergo illi haec data potestas? Ad haec dicitur quod
rex Angliae omnium episcoporum jurisdictioni subtractus
est privilegio novo: quod profecto si obtinuit,
ecce ei collata est auctoritas licitum libito
coaequandi. Non tamen facile crediderim quod haec
omnia tam facile contra Ecclesiam Dei impetrata
sint. Sed hoc fiducialiter dixerim quod antequam
haec essent apud nos divulgata, de diuturno naufragio
veneramus in portum, a quo nos rejecerunt
in pelagus, qui cum triumpho a sede apostolica
redierunt. Nec aliquo modo persuaderi potest, quod
legati qui venire dicuntur, procuraturi voluntates
domini regis, conditionem nostram reformare possint
in eum calculum, in quo erat, quando verbum
hoc omnium corda concussit. Dubium tamen est an

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.