PL 199, col. 220
Epistolae (Joannes Saresberiensis), J. P. Migne
querelas non deesse. » Quantum vero silentium in
professionibus religiosis ad cultum justitiae proficere
commendatur, tantum profecto convincitur amoris
perdere et generare defectum. Impulit ergo me stimulus
charitatis, portitoris opportunitate divinitus
collata, per litteras sciscitari, an circa statum vestrum
in alterutram fortunae partem de novo sit
aliquid immutatum, et an aliquid pro ea certum
acceperitis de expeditione imperatoris et de vestro
Coloniensi, quos Deus convertat, si praedestinati
sunt, et per condignos fructus poenitentiae in unitate
Ecclesiae constitutis donet veniam, et purgatos
introducat, et perducat ad vitam: alioquin virgam
furoris sui caedentem populos in indignatione, corripientem
Ecclesiam castigatione crudeli confringat
Altissimus misericors et miserator Dominus. De
statu meo nova scribere nequeo, quia circa me nihil
est innovatum. Sed qui vester fui recedentis, ubicunque
sim et ubicunque locorum vos degatis, auctore
Domino, vester ero. Nec dubito quin et opportunitatibus
meis, si res exegerit, officiosa esse
disponat vestra sedulitas. Poterimus autem magis
ad invicem officiosi esse, si ipsi philosophiae (cujus
professioni diutius operam dedimus) curaverimus
diligentius inservire, ut simus (scilicet) potius mandatorum
exsecutores, quam inanium ventilatores
verborum. Res enim quaerit, curat, et assequitur
veritas philosophiae, non verba. Et mihi quidem
nunquam placuisse scientiam quae in solis versatur
sermonibus, vobis pridem notum est. Nec auditores
verbi, nec praecones apud Dominum justi sunt, sed
factores: estque verae philosophiae certissimum argumentum,
cum quis virtutis obice retundit stimulos
carnis et totius fortunae elidit incursum. Sumus,
amice, in conflatorio Domini, eo per patientiam
philosophemur auctore. Nam doctrina viri per patientiam
noscitur. De caetero communicate mihi si
placet novorum aliquid, quae in expilatis invenitis
armariis: si non aliud occurrit, quod nostratibus
desit, saltem visiones et oracula beatae illius et celeberrimae
Hildegardis apud vos sunt, quae mihi ex
eo commendata est et venerabilis, quod eam dominus
Eugenius speciali charitatis affectu familiarius
amplectebatur. Explorate etiam diligentius et rescribite
an ei sit de fine hujus schismatis aliquid
revelatum. Praedixit enim in diebus beati Eugenii,
quod non esset nisi in extremis diebus pacem et
gratiam in urbe habiturus. Precor autem attentius,
ut res beati Remigii apud vos sic protegatis sicut
protegeretis animam meam.
EPISTOLA CC. AD WALTERUM ALBANENSEM EPISCOPUM. [(A. D. 1167.)]
Idem GALTERO Albanensi episcopo.
Magnam mihi praestat apud vos audendi fiduciam,
quod ille, cujus memoria in benedictione est, utriusque
nostrum Pater sanctissimus Adrianus, qui
vos in sancta Romana fortissimam (ut spes est)
columnam plantavit Ecclesia, me speciali quadam