PL 199, col. 221
Epistolae (Joannes Saresberiensis), J. P. Migne
charitatis gratia prae caeteris conterraneis diligebat,
et fortunae meae casus sortis suae eventibus connumerandos
arbitrabatur. Haec ipsius ad me affectio
nobis adinvicem et aliis interim paucis innotuit.
Sed nisi eum fata praepropere, quod nunc leget orbis
Christianus, e medio rapuissent, jam innotuisset
e mundo. Unde et mihi de vestra dilectione censeo
tutius et in Christo amplius praesumendum, credens
quod sicut vos vir beatissimus successorem praeelegit
honoris, ita, imo magis, habere studuit haeredem
charitatis. Ea ergo fiducia qua ipsum consueveram,
alloquor et vos, quia sicut illi obsequium
meum plena et sincera affectione devoveram: ita et
quod in me promptum est, honori vestro et gloriae
paratus sum inservire. Caeterum non video quo
modo vester aut Ecclesiae Romanae subsistere possit
honor, et unitas servari corporis Christi, si personarum
estis acceptores et munerum, si vobis judicibus
perit innocens: et quod nuper Gallia fieri vidit
et doluit, impoenitens absolvitur criminosus; si Ecclesiae
Dei spolianda et conculcanda tyrannis exponitur;
si iniquitas potens et patens in consistorio
vestro de justitia manifesta triumphat; si clerici
vobis consentientibus aut dissimulantibus dantur ad
victimam sicut oves occisionis; si usurpatae pravitates
vestro silentio et torpore servandarum robur
obtinent legum. Hoc enim est pro quo exsulant, et
proscripti sunt miseri Cantuarienses, quia mutire
audent pro Ecclesiae libertate, quia sedis apostolicae
privilegium protestantur, quia traditionibus impiorum
anteferendas praedicant sanctorum Patrum
canonicas sanctiones. Revolvite, si placet, libellum
detestandarum abominationum, et plane videbitis
quod adversarii nostri, imo et vestri et totius Ecclesiae
Dei dorsum converterunt ad sanctuarium
Domini, et legem non profanare, sed evertere moliuntur.
Si illis decernitis ignoscendum, quia potentes
sunt, nos imbecilles, illi opulenti, nos pauperes;
si tempora periculosa metimini, si dies malos
expavescitis, ut contra justitiam ducatis pro malitia
dispensandum, nunquid creditis vos hac via
Deum placare posse, ut meliora tempora largiatur,
ut vos dilatet et roboret, ut adversarios vestros
extenuet et enervet: nunquid haec est via Domini?
ubi lex? ubi prophetae? ubi Evangelium Christi?
ubi decreta et exempla sanctorum? Lex utique
sempiterna est, et solvi non potest, quia in quo
judicio judicaveritis judicabimini: et per quae peccat
quis, per haec et punietur.
Sed fortasse minuti homines indigni videntur ut
pro eis tanti principes debeant exacerbari, et pro
aliis aeque potentibus esset rigor justitiae exercendus.
Verum hoc non apostoli distinctio est, sed
arguti philosophi Thrasymachi, definientis in eo
constare justitiam, ut plurimum prosit ei qui plurimum
potest: cum econtra probati philosophi
definierint eam esse virtutem, quae plurimum prodest
ei qui minimum potest; liberat enim pauperem
a potente, et decernit meritis praemia, non