PL 199, col. 222
Epistolae (Joannes Saresberiensis), J. P. Migne
personis. Si rex immunis creditur, quia licet ipsius
auctoritate, aliorum tamen ministerio maleficia
exercentur, potest et David non imputari sanguis
Uriae, quia ab eo non proprio, sed gladio filiorum
Ammon interfectus est. Et Achab et Jezabel innocentis
Naboth non luent sanguinem, quia fraude
judicii legitur interemptus: sed ab utroque regum,
pauperum duntaxat et innocentum sanguis exquiritur,
eisque non imputantur praelia commissa jure
legum. Nonne in consistoriis vestris teritur quod
regulariter proditum est, quia ratihabitio mandato
comparatur? Nonne et omnia nostra facimus quibus
nostram impertimus auctoritatem? A vestro
itaque jure colligo inferens, quia si auctoritatem
accommodaveritis, si dissimulatione justitiae rata
habueritis quae contra ecclesiam praesumuntur,
totius malitiae hujus reatum incurritis coram Deo
et hominibus.
Haec idcirco vobis tanquam patri et domino credidi
familiarius intimanda, ne consensum detis iniquitati:
sed animam vestram liberetis apud Deum
et homines. De caetero, quia Remensis Ecclesia dicitur
ad curiam proficisci, precor, ut magistro Radulpho
per dominum papam et alios ab archiepiscopo
et canonicis decaniam obtineatis. Jam enim de
eo eligendo sermo habitus est: nec credo quod sit
apud eos aliquis litteratior aut honestior moribus,
aut liberalior in pauperes Christi. Valete.
EPISTOLA CCI. AD ALBERTUM CARDINALEM [(A. D. 1167.)]
Idem ALBERTO cardinali.
Veritatem libenter audit amicus veritatis, et salus
illius desperanda est, cui gratior est fraudulentae
adulationis illecebra, quam veri salubris asperitas.
Unde et vobis, quem amatorem veritatis esse non
dubito, audentius scribo, ratus non displiciturum
quod Ecclesiae Dei noveritis profuturum. Scio enim
in vestro desiderio esse, si coelitus datum fuerit
illius imitari vestigia, qui pro liberatione ejus posuit
animam suam. Haec in potestate regis Angliae
colliditur et tanta premitur servitute, ut etiam mentionem
fecisse libertatis, laesae majestatis videatur
esse reatus. Collegerunt item pontifices, et nostri
temporis Pharisaei in adventu Joannis illius insignis
juratoris, concilium, et in eo consilium inierunt,
quomodo perderent Christum Domini, excommunicatos
impoenitentes absolverent, evacuarent divinae
legis et canonum sanctiones: et sine crimine
committerent et tuerentur inobedientiae crimen.
Sentit hoc Cantuariensis archiepiscopus et coexsules
sui, qui bonis omnibus proscripti sunt, quia mutire
audent pro Ecclesiae libertate. Sperabatur in
adventu cardinalium aliqua consolatio; sed ecce eo
magis crudescunt cornua tyrannorum, quod vident
palpari, et non remorderi illum qui fecit et facit
omnia haec. De altero tamen legatorum merito confidit
Ecclesia, quia creditur agi Spiritu Dei. Et utinam
alter potentatui et gratiae regis quam appetiit