PL 2, col. 104
De fuga in persecutione (Tertullianus), J. P. Migne
In inglese: De Fuga in Persecutione 1 · De Fuga in Persecutione 2
revera non adversus carnem et sanguinem, sed
adversus spiritalia (Ephes, VI, 12) nequitiae. Ita
agnosces ad eumdem agonothetam pertinere certaminis
arbitrium, qui invitat ad praemium. Totum
quod agitur in persecutione, gloria Dei est probantis
et reprobantis, imponentis et deponentis. Quod autem
ad gloriam Dei pertinet, utique ex voluntate illius
eveniet. Sed quando Deus magis creditur, nisi cum
magis timetur, nisi in tempore persecutionis?
Tunc Ecclesia in attonito est; tunc et fides in expeditione
sollicitior et disciplinatior in jejuniis et
stationibus, et orationibus, et humilitate, in alterutra
diligentia et dilectione, in sanctitate et sobrietate.
Non enim vacatur nisi timori et spei. Adeo
et ex hoc ipso ostenditur nobis non posse diabolo
deputari eam, quae meliores efficit Dei servos.
CAPUT II.
Si quod iniquitas a Deo non est, sed a diabolo,
persecutio autem ex iniquitate consistit (quid
enim iniquius quam veri Dei antistites, omnis
sectatores veritatis, nocentissimorum more tractari?),
ideo videtur persecutio a diabolo evenire, a quo
iniquitas agitur, ex qua constat persecutio: seire
debemus, quatenus nec persecutio est sine iniquitate
diaboli, nec probatio fidei sine persecutione, propter
probationem fidei necessariam iniquitatem, non
patrocinium praestare persecutioni, sed ministerium;
praecedere enim Dei voluntatem circa fidei probationem,
quae est ratio persecutionis, sequi autem
diaboli iniquitatem ad instrumentum persecutionis,
quae ratio est probationis. Nam et alias, in quantum justitiae
iniquitas aemula est, in tantum materia est ad testimonia
ejus, cujus est aemula; ut sic justitia in iniquitate
perficiatur, quomodo virtus in infirmitate perficitur [(II Cor., XII, 9)] .
Nam infirma mundi electa sunt a
Deo, ut confundantur fortia; et stulta ejus, ut confundantur
sapientia [(I Cor., I, 27)]
. Ita et iniquitas adhibetur
ut justitia probetur, confundens iniquitatem. Igitur
quod ministerium non est arbitrii, sed servitii
(arbitrium enim Domini, persecutio, propter fidei
probationem, ministerium autem iniquitas diaboli,
propter persecutionis instructionem); ita eam per
diabolum, si forte, non a diabolo evenire credimus.
Nihil Satanae in servos Dei vivi licebit, nisi permiserit