PL 2, col. 105

De fuga in persecutione (Tertullianus), J. P. Migne

In inglese: De Fuga in Persecutione 2

Dominus, ut aut ipsum destruat per fidem electorum
in tentatione victricem: aut homines ejus
fuisse traducat, qui defecerint ad illum. Habes exemplum
Job, cui diabolus nullam potuit incutere tentationem,
nisi a Deo accepisset potestatem, nec in substantiam
quidem ejus, nisi Dominus, Ecce, dixisset, omnia quae sunt ei, in manu tua do, in ipsum autem ne
extenderis manum
(Job, I, 12). Denique nec extendit,
nisi posteaquam et hoc postulanti Dominus, Ecce,
dixisset, trado tibi illum, tantum animam ejus custodi (Job, II, 6).
Sic et in Apostolos facultatem
tentationis postulavit, non habens eam nisi ex
permissu. Siquidem Dominus in Evangelio ad Petrum: Ecce,
inquit, postulavit Satanas uti cerneret
vos velut frumentum: verum ego rogavi pro te, ne

deficeret fides tua [(Luc, XXII, 31)]
: id est, ne tantum
diabolo permitteretur, ut fides periclitaretur. Quo
ostenditur, utrumque apud Deum esse, et concussionem
fidei, et protectionem, cum utrumque ab eo petitur,
concussio a diabolo, protectio a Filio. Et utique
cum Filius Dei protectionem fidei habet in sua potestate
quam a Patre postulat, a quo omnem accipit potestatem
in coelis et in terris [(Matth. XXVIII, 18)]
, quale
est ut concussionem fidei diabolus in manu sua habeat?
Sed in legitima Oratione cum dicimus ad
Patrem: Ne nos inducas in tentationem [(Matth. VI, 13)]
(quae aut major tentatio quam persecutio?); ab eo illam
profitemur accidere, a quo veniam ejus deprecamur:
hoc est enim quod sequitur: Sed erue nos a maligno [(ibid.)]
;
id est, ne nos induxeris in tentationem,

permittendo nos maligno. Tunc enim eruimur diaboli
manibus, cum illi non tradimur in tentationem. Nec
in porcorum gregem diaboli legio habuit potestatem,
nisi eam de Deo impetrasset, tantum abest ut in oves
Dei habeat. Possum dicere, porcorum quoque setas
tunc numeratas apud Deum fuisse; nedum capillos
sanctorum. Habere videtur diabolus propriam jam
potestatem, si forte in eos qui ad Deum non pertinent,
semel in stillam situtae [(Is. XL, 15)]
, et in pulverem
areae, et in salivam nationibus deputatis a
Deo, ac per hoc diabolo expositis in vacuam quodammodo
possessionem. Caeterum, in domesticos
Dei nihil illi licet ex propria potestate; quia quando
liceat, id est, ex quibus caussis, exempla in Scripturis
signata demonstrant. Aut enim ex caussa probationis

conceditur ei jus tentationis provocato vel provocanti,
ut in superioribus: aut ex caussa reprobationis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.