PL 2, col. 1080

Adversus Marcionem (Auctor incertus (Tertullianus)), J. P. Migne

Sparsit aquae mixto vates sic jussus ab alto,
Non propriam spem, nec speciem virtute vacantem,
Exemplo vituli passurum in corpore Christum;
Qui juga dura ferens humeris, temonis aratro
Fortiter abrupit sua pectora vomere ferri,
Infundens sulcis animae sui sanguinis undam:
Nam templi vasa haec designant corpora nostra.
Ipse Dei templum verum, non ante dicatum,
Namque suo socios homines sibi sanguine fecit
Atque sacerdotes voluit sui corporis esse,
Ipse patris summi perfectus jure sacerdos.
Auditum, visum, gressum mandavit inertem,
Aspersitque libro testes praesaga locutus,
Demonstrans legem suo vinctam sanguine sancto.
Hanc et per vitulam manifestat victima caussam,
Sanguine de cujus pro plebe piacula sumens
Intra velamen primus levita ferebat,
Castrorum extra fores corpus jussuque cremavit,
Cujus de cinere mundabat corpora lapsa
Hoc Dominus noster, qui nos sua morte redemit,
Extra castra, volens populi vim passus iniqui,
Implevit legem, factis praedicta probando,
Qui vere mundat plebem contamine plenam,
Omnia concedens, quasi dives corporis auctor,
Intra velamen coeli cum sanguine gressus,
Effundit quem pro multorum mortibus unus.
Ergo sacerdotem magnum decet hostia sancta,
Quam digne perfectus habens, offerre probetur:
Corpus habet, haec est mortalibus hostia viva:
Hanc dignam magnis, pro cunctis obtulit unam,
Hircorum species homines dicat esse repulsos
Ex duobus populis steriles, sine fructibus ambos,
Quos in Evangelio Dominus quoque dixit, et haedo
Abs ovibus cerni stantes in parte sinistra,
Esse quidem quosdam Domini pro nomine passos;
Sic actum sterilem, fructum velasse, supremo
Hos merito dignos arae, decet esse prophetas;
Abjectos alios, Lazaro ut dives iniquus,
In sua duritie qui permansere repulsi.
CAPUT V.
Nam velum in medio pendens cernebat utrosque,
Inque duas partes aedem diviserat unam.
Interiora quidem sanctorum sancta vocata.
Isthic ara sita effulgebat nobilis auro,
Testamenta simul, tabularum legis et arca,
Pellibus agnotum coeli contecta colore,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.