PL 2, col. 110
De fuga in persecutione (Tertullianus), J. P. Migne
In inglese: De Fuga in Persecutione 7 · De Fuga in Persecutione 6
discipulis magnopere deprecantibus, ne se Hierosolyma
committeret, passurus illic quae Agabus prophetaverat,
sollicitudini eorum non subscripsit; sed
e contrario: Quid, inquit, facitis lacrymantes et conturbantes
cor meum? Ego enim non modo vincula
pati optaverim, sed etiam mori Hierosolymis pro nomine
Domini mei Jesu Christi. Atque ita omnes aierunt: Fiat voluntas Domini
[(Act. XXI, 17)]
. Quae
erat voluntas Domini? utique non fugiendi jam persecutionem.
Caeterum, poterant et priorem Domini
voluntatem proposuisse qua fugere mandaverat, qui
illum persecutionem vitasse maluerant. Igitur, cum
etiam sub Apostolis ipsis temporale fuit fugae praeceptum,
sicut et reliquorum praescriptorum, non potest
apud nos perseverare quod apud doctores nostros
concessavit, etsi non proprie ad illos fuisset emissum:
aut si perseverare illud Dominus voluit, deliquerunt
Apostoli qui non usque in finem fugere
curaverunt.
CAPUT VII.
Videamus nunc an et caetera Domini edicta congruant
perpetuo fugae praecepto. Primo quidem, si a
Deo persecutio est, quale est ut idem fugiendam eam
mandet, qui et infert? quam si evadi vellet, melius
non immitteret, ne voluntate praevaricari videretur.
Aut pati enim nos voluit persecutionem, aut fugere.
Si fugere, quomodo pati? si pati, quomodo fugere?
Jam vero quanta inaequalitas sententiarum jubentis
fugere, et invitantis ad passionem, contrariam fugae? Qui confessus fuerit in me, et ego confitebor in illo coram
Patre meo
[(Matth. X, 31)]
. Quomodo confitebitur
fugiens? quomodo fugiet confitens? Qui me confusus
fuerit, et ego confundar eum coram Patre. [(Marc.
VIII, 38; Luc. XIX, 26)]
. Si devito passionem, confundo
confessionem. Felices qui persecutionem passi fuerint
caussa nominis mei [(Matth. V, 11)]
. Infelices ergo qui
fugiendo ex praecepto non erunt passi. Qui sustinuerit
in finem, iste salvabitur [(Matth. X, 22)]
. Quid ergo,
me jubens fugere, vis in finem sustinere? Tanta diversitas
sententiarum si non congruit divinae gravitati,
apparet ex his quoque praeceptum fugae suam tunc
habuisse rationem quam ostendimus. Sed infirmitatem,
inquit, quorumdam prospiciens Dominus, pro
sua humanitate nihilominus et portum fugae demonstravit:
non enim idoneus erat etiam sine fuga tam
turpi et indigno, et servili praesidio salvos facere in
persecutione, quos sciret infirmos. Atquin non fovet,
sed recusat semper infirmos; primum docens non fugiendos
esse persecutores, sed potius non timendos. Nolite timere eos qui corpus occidere possunt, animae
autem nihil valent facere. Sed timete eum qui et corpus
et animam perdere potest in gehennam
[(Matth. X, 28)]
.
Atque exinde quae timidis praefinit? Qui pluris fecerit
animam suam quam me, non est me dignus; et: Qui