PL 2, col. 109
De fuga in persecutione (Tertullianus), J. P. Migne
In inglese: De Fuga in Persecutione 6
et personas suas habuerit et tempora et caussas: Cum
coeperint, inquit, persequi vos, fugite de civitate in civitatem [(Matth. X, 23)]
.
Hoc in personas proprie
Apostolorum, et in tempora, et in caussas eorum pertinere
defendimus, sicut (praecedentes et) subsequentes
sensus probabunt, qui nonnisi in Apostolos
competunt: In viam nationum ne ieritis, et in civitatem
Samaritanorum ne introieritis; sed ite potius ad
oves perditas domus Israelis [(Matth. X, 5, 6)]
. Nobis
autem et via nationum patet, in qua et inventi sumus,
et usque in finem incedimus; et nulla civitas excepta est,
qua per totum orbem praedicamus; sed nec cura nobis
Israelis injuncta est extra ordinem, nisi qua et omnibus
gentibus praedicare debemus. Etiamsi apprehendamur,
non in concilia eorum perducemur, nec in
synagogis illorum flagellabimur, sed Romanis utique
potestatibus et tribunalibus objiciemur. Sic igitur
et fugae praeceptum Apostolorum conditio desiderabat,
quoniam primo praedicandum erat ad oves
perditas domus Israelis. Ut ergo perficeretur praedicatio,
apud quos priores perfici oportebat, uti panem
ante filii quam canes sumerent, ideo illis fugere
tunc ad tempus praecipit: non propter eludendum
periculum proprio nomine persecutionis (atquin
persecutiones eos passuros praedicabat, et tolerandas
docebat); sed propter profectum annuntiationis,
ne, statim oppressis, Evangelii quoque disseminatio
perimeretur. Neque enim quasi tacite in aliquam
civitatem transfugiendum erat, sed quasi ubique annuntiaturis,
et ex hoc ubique persecutiones subituris,
donec replerent doctrina sua. Denique [(Matth.
X, 33)] : Non consummabitis, inquit, civitates Israelis.
Adeo intra terminos Judaeae praeceptum fugae continebatur.
Nobis autem nulla Judaeae praefinitio competit
praedicationis, in omnem jam carnem effuso
Spiritu Sancto. Itaque Paulus, et Apostoli ipsi,
memores praecepti dominici, contestantur illud apud
Israel, quem jam doctrina sua impleverant: Vobis
oportuit imprimis sermonem Dei tradi. Sed quoniam
repulistis eum, nec dignos vos aeterna vita existimastis,
ecce convertimus nos ad nationes [(Act. XIII, 46)]
.
Atque exinde conversi et ipsi, sicut antecessores instituerant,
in viam nationum abierunt, et in civitates
Samaritanorum introierunt; ut in totam scilicet
terram exiret sonus eorum, et in terminos orbis voces
eorum [(Ps. XVIII, 1)]
. Si ergo cessavit exceptio viae
nationum, et introitus in civitates Samaritanorum,
cur non cessaverit et fugae praeceptum pariter emissum?
Denique ex quo saturato Israele Apostoli in
nationes transierunt, nec fugerunt de civitate in civitatem,
nec pati dubitaverunt. Atquin et Paulus,
qui se per murum concesserat expediri de persecutione,
qua ad hoc tempus erat praecepti; idem jam
in clausula officii, et in consummatione praecepti,