PL 2, col. 108
De fuga in persecutione (Tertullianus), J. P. Migne
In inglese: De Fuga in Persecutione 5 · De Fuga in Persecutione 6
Sed, Quod meum est, inquit, fugio, ne peream si
negavero; illius est, si voluerit, etiam fugientem me
reducere in medium. Hoc mihi prius responde: Certus
es te negaturum si non fugeris, an incertus? Si
enim certus, jam negasti; quia praesumendo te
negaturum, id despopondisti, de quo praesumpsisti;
et vane jam fugis ne neges, qui si negaturus es, jam
negasti. Si vero incertus es, cur non ex aequalitate
incerti metus inter utrumque eventum, etiam confiteri
te posse praesumis, et salvum magis fieri quominus
fugias, sicut negaturum te praesumis, ut
fugias? Jam nunc aut in nobis est utrumque, aut totum
in Deo. Si in nobis est confiteri aut negare, cur
non id praesumimus quod est melius, id est, confessuros
nos? nisi, si vis confiteri, pati non vis. Nolle
autem confiteri, negare est. Si vero in Deo totum
est, cur non totum relinquimus arbitrio ejus? agnoscentes
virtutem et potestatem, quod possit nos sicut
fugientes reducere in medium; ita et non fugientes,
imo et in medio populo conversantes obumbrare.
Quale est, ut ad fugiendum Deo honorem
reddas, qui possit te etiam fugientem producere in
medium, ad contestandum autem inhonores illum,
desperans potentiam protectionis ab illo?
Quare non magis, ex hac parte constantiae et fiduciae
in Deum, dicis: Ego, quod meum est, facio,
non discedo: Deus si voluerit, ipse me proteget: hoc
potius nostrum est, stare sub Dei arbitrio, quam fugere
sub nostro? Rutilius sanctissimus martyr,
cum totiens fugisset persecutionem de loco in locum,
etiam periculum (ut putabat) nummis redemisset, post
totam securitatem quam sibi prospexerat, ex inopinato
apprehensus, et praesidi oblatus, tormentis dissipatus,
credo pro fugae castigatione, dehinc ignibus
datus, passionem, quam vitarat, misericordiae Dei
retulit. Quid aliud voluit Dominus nobis demonstrare
hoc documento, quam fugiendum non esse,
quia nihil fuga prosit si Deus nolit?
CAPUT VI.
Imo, inquit, quia praeceptum adimplevit, fugiens
de civitate in civitatem. Sic enim voluit quidam, sed
et ipse fugitivus, argumentari, et qui proinde nolunt
intelligere sensum Domini illius pronuntiationis, ut
eam ad velamentum timiditatis suae utantur, cum