PL 2, col. 107

De fuga in persecutione (Tertullianus), J. P. Migne

In inglese: De Fuga in Persecutione 4

jam consultationem tuam inducere, et determinare
ex hoc ipso praetractatu, fugiendum in persecutione
non esse. Si enim persecutio a Deo evenit,
nullo modo fugiendum erit quod a Deo evenit. Sicut
duplex ratio defendit, quia neque debeat devitari,
neque evadi possit quod a Deo evenit. Non debet
devitari, quia bonum. Necesse est enim bonum esse
omne quod Deo visum est. Et numquid ideo in Genesi
sic positum est: Et vidit Deus quia bonum est [(Gen. I, pass.)]
;
non quod ignoraret bonum esse,
nisi vidisset; sed ut hoc sono portenderet bonum
esse, quod Deo visum est? Multa quidem sunt, quae
a Deo eveniant, et alicujus malo eveniant. Imo bonum
est ideo, quia a Deo evenit, ut divinum et rationale.
Quid enim divinum non rationale, non bonum?

Quid bonum non divinum? Si autem sensui
cujusque videtur, non sensus hominis praejudicat
statui, sed status sensui. Status enim uniuscujusque
certum quid est, et dat sensui legem, ita
sentiendi statum, sicuti est. Si autem statu quidem
bonum quod a Deo venit (nihil enim a Deo non bonum,
quia divinum, quia rationale), sensui vero malum videtur,
erit status in tuto, sensus in vitio. Statu
optima res pudicitia, et veritas, et justitia, quae a
multorum sensu displicent. Nunquid ideo status sensui
addicitur? Ita et persecutio statu bona est, quia
divina et rationalis dispositio; sensui eorum vero
quorum malo venit, displicet. Vides etiam illud malum
rationem apud Deum habere, cum quis in
persecutione evertitur de salute, sicut et illud bonum

ratione contingere, cum quis ex persecutione
proficit in salute? Nisi si irrationaliter quis aut perit
apud Dominum, aut salvus est: is non poterit
persecutionem malum dicere, quae etiam in mali
parte bonum est, dum ratione administratur. Ita si
bonum persecutio quoquo modo, quia de statu constat,
merito definimus, quod bonum est, vitari non
oportere: quia delictum sit, quod bonum est recusare;
eo amplius, quod Deo visum est: jam vero nec
posse vitari, quia a Deo evenit, cujus voluntas non
poterit evadi. Igitur qui putant fugiendum, aut
malum exprobrant Deo, si persecutionem uti malum
fugiant; bonum enim nemo devitat; aut fortiores se
Deo existimant, qui putant se evadere posse, si Deus
tale aliquid voluerit evenire.
CAPUT V.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.