PL 2, col. 116
De fuga in persecutione (Tertullianus), J. P. Migne
In inglese: De Fuga in Persecutione 12
[(Matth. V)] ,
regnum coelorum, qui animam solam
in confiscato habent. Si non possumus Deo
servire et mammonae, possumus a Deo redimi
et a mammona? Quis enim magis serviet mammonae,
quam quem mammonas redemit? Postremo, quo
exemplo uteris in redemptionem traditionis? Apostoli
persecutionibus agitati, quando se
pecunia tractantes liberaverunt? quae illis utique
non deerat, ex praediorum pretiis ad pedes
eorum depositis; certe multis locupletibus credentibus
viris ac foeminis, qui his etiam refrigeria
subministrabant. Quando Onesiphorus, aut Aquila, aut
Stephanus, hoc modo eis in persecutione succurrerunt?
Paulus quidem, cum Felix praeses pecunias
accepturum se pro eo a discipulis sperasset, de quo
et ipse in secreto tractavit cum ipso, neque ipse pro
se, neque discipuli pro eo numerarunt. Illi utique
discipuli, qui flentes quod Hierosolymam tendere
perseveraret, et persecutiones praedicatas illic
non praecaveret, postremo inquiunt: Fiat voluntas
Dei [(Act. XXI, 14)]
. Quae ista voluntas? Utique ut
pateretur pro nomine Domini, non ut redimeretur.
Oportet enim, quomodo Christus animam suam posuit
pro nobis [(I Joann. III, 16)]
, ita fieri pro eo et a nobis;
nec tantum pro ipso, imo etiam pro fratribus propter
ipsum. Quod Joannes docens, non et fratribus numerandum,
sed moriendum potius pronuntiavit.
Nihil interest, si quem christianum redimere non
debeas, aut emere. Et adeo voluntas Dei sic est.
Aspice regnorum et imperiorum utique a Deo
dispositum statum, in cujus manu cor regis [(Prov., XXI, 1)]
:
tanta quotidie aerario augendo prospiciuntur
remedia censuum, vectigalium, collationum,
stipendiorum: nec unquam usque adhuc
ex Christianis tale aliquid prospectum est, sub aliquam
redemptionem capitis et sectae redigendis,
cum tantae multitudinis nemini ignotae fructus ingens
meti posset. Sanguine empti, sanguine munerati,
nullum nummum pro capite debemus; quia caput
nostrum Christus est. Non decet Christum pecunia
constare. Quomodo et martyria fieri possent in gloriam