PL 2, col. 117

De fuga in persecutione (Tertullianus), J. P. Migne

In inglese: De Fuga in Persecutione 13 · De Fuga in Persecutione 12

Domini, si tributo licentiam sectae compensaremus?
Itaque qui eam praemio paciscitur, dispositioni
divinae adversatur. Cum igitur nihil nobis Caesar
indixerit in hunc modum stipendiariae sectae, sed nec
indici unquam tale quid possit, Antichristo jam
instante, et in sanguinem, non in pecunias hiante
Christianorum, quomodo mihi proponere potest
Scripturam esse: Reddite quae sunt Caesaris Caesari?
Miles me, vel delator, vel inimicus concutit, nihil
Caesari exigens, imo contra faciens, cum christianum,
legibus humanis reum, mercede dimittit. Alius est
denarius, quem Caesari debeo, qui ad eum pertinet,
de quo tunc agebatur, tributarius; a tributariis scilicet,
non a liberis debitus. Aut quomodo reddam quae
sunt Dei Deo? Utique proinde imaginem et monetam

ipsius, inscriptam nomine ejus, id est, hominem
christianum. Quid autem Deo debeo, sicut denarium
Caesari, nisi sanguinem, quem pro me Filius fudit
ipsius? Quod si Deo quidem hominem, et sanguinem
meum debeo; nunc vero in eo sum tempore, ut
quod Deo debeo expostuler; utique fraudem Deo
facio, id agens, ne quod debeo solvam. Bene observavi
praeceptum, Caesari reddens quae sunt Caesaris,
Deo vero quae sunt Dei abnegans?
CAPUT XIII.
Sed et omni petenti me dabo [(Matth., V, 42)]
. In
caussa eleemosynae, non in concussurae, Petenti,
inquit. Porro, qui concutit, non petit. Qui comminatur,
si non acceperit, non postulat, sed extorquet.
Non eleemosynam exspectat, qui non miserandus,

sed timendus venit. Dabo igitur misericordiae,
non timiditatis meae nomine; ubi qui accepit, Deum
honorat, et benedictionem mihi reddit; non ubi
amplius se benefactum praestitisse credit, et praedam
suam aspiciens dicit: « De reatu est. » Pascam

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.