PL 2, col. 118
De fuga in persecutione (Tertullianus), J. P. Migne
In inglese: De Fuga in Persecutione 13
et inimicum. Sed inimicitiae alios habent titulos.
Non tamen dixit traditorem, aut persecutorem, aut
concussorem. Nam huic quanto magis carbones acervabo
super caput, si non me redemero? Proinde, inquit, qui tibi tunicam sustulerit, vel etiam pallium concede,
ad eum pertinet, qui rem, non qui fidem meam eripere
quaesierit. Concedam et pallium non minanti
traditionem. Si minatus fuerit, etiam tunicam reposcam,
Omnium jam nunc dominicarum pronuntiationum
sui sunt et caussae et regulae termini, non
in infinitum, nec ad omnia spectant. Atque adeo qui
omni petenti dari jubet, ipse signum petentibus non
dat. Alioquin si omnibus passim petentibus dandum
putas, tu mihi videris, non dico vinum febricitanti,
sed etiam venenum, aut gladium mortem desideranti
daturus. Facite autem vobis amicos de mammona [(Luc. XVI)]
,
quomodo intelligendum sit, parabola praemissa
doceat, ad populum judaicum dicta, qui commissam
sibi rationem Domini cum male administrasset,
deberet de mammonae hominibus, quod nos
eramus, amicos sibi potius prospicere, quam inimicos;
et revelare nos a debitis peccatorum, quibus
Deo detinebamur, si nobis de dominica ratione conferrent;
ut cum coepisset ab hujus deficere gratia, ad
nostram fidem refugientes, reciperentur in tabernacula
aeterna. Quamvis nunc puta aliam interpretationem
parabolae et sententiae istius, dum scias verisimile
non esse ut concussores nostri in amicitiam
redacti per mammonam, recipiant tunc nos in tabernacula
aeterna. Sed quid non timiditas persuadebit?
quasi et fugere Scriptura permittat, et redimere praecipiat.
Parum denique est, si unus aut alius ita eruitur.
Massaliter totae ecclesiae tributum sibi irrogaverunt.
Nescio dolendum an erubescendum sit,
cum in matricibus beneficiariorum et curiosorum,