PL 2, col. 119

De fuga in persecutione (Tertullianus), J. P. Migne

In inglese: De Fuga in Persecutione 14 · De Fuga in Persecutione 13

inter tabernarios, et lanios, et fures balnearum,
et aleones, et lenones, Christiani quoque
vectigales continentur. Hanc episcopatui formam
Apostoli providentius condiderunt ut regno suo
securi frui possent sub obtentu procurandi. Scilicet
enim talem pacem Christus ad Patrem regrediens,
mandavit a militibus per saturnalitia redimendam.
CAPUT XIV.
Sed quomodo colligemus, inquis, quomodo
dominica solemnia celebrabimus? Utique quomodo
et Apostoli; fide, non pecunia tuti; quae fides si
montem transferre potest, multo magis militem.
Esto sapientia, non praemio cautus. Neque
enim statim et a populo eris tutus, si officia militaria
redemeris. Una ergo tibi et fide, et sapientia,

ad tutelam opus est: quibus non adhibitis, et redemptionem
tuam potes perdere; adhibitis, haud redemptionem
desiderare. Postremo si colligere interdiu non
potes, habes noctem, luce Christi luminosa

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.