PL 2, col. 120

De fuga in persecutione (Tertullianus), J. P. Migne

In inglese: De Fuga in Persecutione 14

adversus eam. Non potes discurrere per singulos: sit
tibi et in tribus Ecclesia. Melius est turbas tuas
aliquando non videas, quam addicas. Serva Christo
virginem sponsam. Nemo quaestum de ea faciat. Haec
tibi, frater, dura forsitan et intolerabilia videntur.
Sed recita Deum dixisse: Qui capit, capiat [(Matth.
XXIX, 12)]
; id est, qui non capit, discedat. Non potest
qui pati timet, ejus esse qui passus est. At qui pati
non timet, iste perfectus erit in dilectione, utique
Dei. Perfecta enim dilectio foras mittit timorem [(Joan.
IV, 18)]
. Et ideo multi vocati, pauci electi [(Matth. XXII,
14)]
. Non quaeritur qui latam viam sequi paratus sit,
sed qui angustam [(Matth. VII, 13; Luc., XIII, 24)]
. Et
ideo Paracletus necessarius deductor omnium veritatum,
exhortator omnium tolerantiarum: quem qui

receperunt, neque fugere persecutionem, neque redimere
noverunt, habentes ipsum qui pro nobis erit,
sicut locuturus in interrogatione, ita juvaturus in passione.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.