PL 2, col. 133

Scorpiace adversus Gnosticos (Tertullianus), J. P. Migne

In inglese: Scorpiace 6 · Scorpiace 5

quam ipse medicus importunam interim noverat:
audiit ille quem maluit, et abstinentiam rupit,
edit illicitum, et transgressione saturatus, in
mortem cruditavit, dignissimus bona fide in totum
perire, qui voluit. Sed Dominus sustentata
fervura delicti, donec tempore medicina temperaretur,
paulatim remedia composuit, omnes
fidei disciplinas, et ipsas aemulas vitio, verbum mortis
verbo vitae rescindentes, auditum transgressionis
auditu devotionis limantes, ita et cum mori praecipit
medicus ille, veternum mortis excludit. Quid
gravatur pati nunc homo ex remedio, quod non est
tunc gravatus pati ex vitio? displicet occidi in salutem,
cui non displicuit occidi in perditionem? nauseabit
ad antidotum, qui hiavit ad venenum?
CAPUT VI.

Sed si certaminis nomine Deus nobis martyria
proposuisset, per quae cum adversario experiremur,
ut a quo libenter homo elisus est, eum
jam constanter elidat, hic quoque liberalitas magis,
quam acerbitas Dei praeest. Evulsum enim hominem
de diaboli gula per fidem, jam et inculcatorem
ejus voluit efficere per virtutem; ne solummodo
evasisset, verum etiam evicisset inimicum. Amavit,
qui vocaverat in salutem, invitare et ad gloriam;
ut gaudeamus liberati, exultemus etiam coronati.
Agonas istos, contentiosa solemnia et superstitiosa
certamina graecarum et religionum et voluptatum,
quanta gratia saeculum celebret, etiam
Africae liquit. Adhuc Carthaginem singulae

civitates gratulando inquietant, donatam pythico
agone post stadii senectutem. Ita ab aevo dignissimum
creditum est stadiorum experimentum,
committere artes, corporum et vocum praestantiam

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.