PL 2, col. 164

Adversus Praxeam (Tertullianus), J. P. Migne

In inglese: Against Praxeas 9 · Against Praxeas 8 · Against Praxeas 10

est spiritus a Deo et Filio, sicut tertius a radice fructus
ex frutice. Et tertius a fonte, rivus ex flumine.
Et tertius a sole, apex ex radio. Nihil tamen a matrice
alienatur, a qua proprietates suas ducit. Ita trinitas
per consertos et connexos gradus a Patre
decurrens, et monarchiae nihil obstrepit, et oeconomiae
statum protegit.
CAPUT IX.
Hanc me regulam professum, qua inseparatos ab
alterutro Patrem et Filium et Spiritum testor, tene
ubique; et ita, quid quomodo dicatur, agnosces. Ecce
enim dico alium esse Patrem, et alium Filium, et
alium Spiritum. Male accipit idiotes quisque aut perversus
hoc dictum, quasi diversitatem sonet, et ex
diversitate separationem protendat, Patris et Filii

et Spiritus. Necessitate autem hoc dico, cum eumdem
Patrem et Filium et Spiritum contendunt, adversus
oeconomiam monarchiae adulantes, non tamen
diversitate alium Filium a Patre, sed distributione;
nec divisione alium, sed distinctione; quia non sit
idem Pater et Filius, vel modulo alius ab alio. Pater
enim tota substantia est: Filius vero derivatio
totius et portio, sicut ipse profitetur, Quia Pater
major me est [(Joan. XIV, 28)]
. A quo et minoratus
canitur in Psalmo (VIII, 6), Modicum quid citra angelos.
Sic et Pater alius a Filio, dum
Filio major; dum alius qui generat, alius qui generatur;
dum alius qui mittit, alius qui mittitur;
dum alius qui facit, alius per quem fit. Bene quod
et Dominus usus hoc verbo in persona Paracleti, non
divisionem significavit, sed dispositionem: Rogabo

enim, inquit [(Joan. XIV, 16)] , Patrem, et alium
advocatum mittet vobis, Spiritum veritatis. Sic alium
a se Paracletum, quomodo et nos a Patre alium Filium,
ut tertium gradum ostenderet in Paracleto, sicut
nos secundum in Filio, propter oeconomiae observationem.
Ipsum quod Pater et Filius dicuntur, nonne
aliud ab alio est? Utique enim omnia quod vocantur,
hoc erunt: et quod erunt, hoc vocabuntur: et permiscere
se diversitas vocabulorum non potest omnino,
quia nec rerum, quarum erunt vocabula. Est est, non
non: nam quod amplius est, hoc a malo est [(Matth.
V, 37)]
.
CAPUT X.
Ita aut Pater aut Filius est, et neque dies
eadem et nox, neque Pater idem et Filius, ut sint
ambo unus et utrumque alter: quod vanissimi isti

monarchiani volunt. Ipse se, inquiunt, Filium sibi
fecit. Atquin Pater Filium facit, et Patrem Filius. Et
qui ex alterutro fiunt, a semetipsis sibi fieri nullo

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.