PL 2, col. 159
Adversus Praxeam (Tertullianus), J. P. Migne
In inglese: Against Praxeas 4 · Against Praxeas 3 · Against Praxeas 5
ac totum censum monarchiae, eversionem deputas ejus:
non recte. Malo te ad sensum rei, quam ad sonum
vocabuli exerceas. Eversio enim monarchiae illa est
tibi intelligenda, cum alia dominatio suae conditionis
et proprii status, ac per hoc aemula, superducitur;
cum alius Deus infertur adversus Creatorem. Tunc
male, cum plures, secundum Valentinos et Prodicos:
tunc in monarchiae eversionem, cum in
Creatoris destructionem.
CAPUT IV.
Caeterum, qui filium non aliunde deduco, sed de
substantia Patris, nihil facientem sine Patris voluntate,
omnem a Patre consecutum potestatem, quomodo
possum de fide destruere monarchiam, quam, a Patre
Filio traditam, in Filio servo? Hoc mihi et in tertium
gradum dictum sit, quia Spiritum non aliunde puto,
quam a Patre per Filium. Vide ergo ne tu potius
monarchiam destruas, qui dispositionem et dispensationem
ejus evertis in tot nominibus constitutam, inquot
Deus voluit. Adeo autem manet in suo statu,
licet trinitas inferatur, ut etiam restitui habeat Patri
a Filio. Siquidem Apostolus scribit de ultimo fine: cum tradiderit regnum Deo et Patri. Oportet enim
eum regnare usque dum ponat inimicos ejus Deus sub
pedes ipsius:
scilicet secundum Psalmum: Sede ad
dexteram meam, donec ponam inimicos tuos scabellum
pedum tuorum. Cum autem subjecta erunt illi omnia,
utique absque eo qui ei subjecit omnia, tunc et ipse
subjicietur illi, qui ei subjecit omnia, ut sit Deus omnia
in omnibus. Videmus igitur non obesse monarchiae
Filium, etsi hodie apud Filium est; quia et in
suo statu est apud Filium, et cum suo statu restituetur
Patri a Filio. Ita eam nemo hoc nomine destruet, si
Filium admittat, cui et traditam eam a Patre, et
a quo quandoque restituendam Patri constat. Hoc
uno capitulo Epistolae apostolicae potuimus jam
et Patrem et Filium ostendisse duos esse, praeterquam
ex nominibus Patris et Filii, etiam ex eo quod
qui tradidit regnum, et cui tradidit, item qui subjecit,
et cui subjecit, duo sint necesse est.
CAPUT V.
Sed quia duos unum volunt esse, ut idem Pater et
Filius habeatur, oportet et totum de Filio examinari,
an sit, et qui sit, et quomodo sit; et ita res ipsa
formam suam Scripturis et interpretationibus earum
patrocinantibus vindicabit. Aiunt quidem et Genesim