PL 2, col. 22
De praescriptionibus adversus haereticos (Tertullianus), J. P. Migne
In inglese: The Prescription Against Heretics 8 · The Prescription Against Heretics 9
qui foris semper, quomodo pulsabit eo ubi nunquam
fuit? quam januam novit, in quam nec receptus,
nec ejectus aliquando? an qui scit se
intus fuisse et foras actum, is potius pulsabit et
ostium novit? Etiam, PETITE ET ACCIPIETIS ei
competit, qui sciebat a quo esset petendum, a quo
et erat aliquid repromissum; a Deo scilicet Abraham,
Isaac et Jacob, quem nationes non magis noverant,
quam ullam repromissionem ejus. Et ideo ad
Israel loquebatur: Non sum, inquit [(Matth., X, 15)] , missus nisi ad oves perditas domus Israel.
Nondum canibus
jactabat panem filiorum, nondum in viam
nationum ire mandabat [(Matth., XXVIII, 19)] ; siquidem
in fine praecepit, ut vaderent ad docendas et
tinguendas nationes, consecuturi mox Spiritum Sanctum
Paracletum,
qui illos deducturus esset in omnem
veritatem [(Joan., XVI, 13)]
. Et hoc erga illos fecit.
Quod si nationibus destinati doctores,
Apostoli ipsi quoque doctorem consecuturi erant
Paracletum, multo magis vacabit erga nos QUAERITE
ET INVENIETIS, quibus ultro erat obventura doctrina
per Apostolos, et ipsis Apostolis per Spiritum Sanctum.
Omnia quidem dicta Domini omnibus posita sunt,
quae per aures Judaeorum ad nos transierunt;
sed pleraque in personas directa, non proprietatem
admonitionis nobis constituerunt, sed exemplum.
CAPUT IX.
Nobis autem, qui jam credidimus, aliud non quaerendum.
Cedo nunc sponte de gradu isto: omnibus dictum
sit, QUAERITE ET INVENIETIS; tamen et hic expedit
sensu certare cum interpretationis gubernaculo.