PL 2, col. 220

Adversus Hermogenem (Tertullianus), J. P. Migne

In inglese: Against Hermogenes 25 · Against Hermogenes 26

hanc vero nostram proinde et formam, et conspectum,
et cultum, a Deo consecutam. Aliud ergo
factam quam erat ea ex qua facta est. Porro aliud
facta, non potuit cum ea denominatione sociari,
a cujus conditione desciverat. Si nomen proprium
materiae illius fuit terra, haec quae non est materia,
aliud scilicet facta, terrae quoque non capit nomen
alienum, et statu suo extraneum. Sed materia facta,
id est terra, habuit cum sua origine consortium
nominis, sicut et generis. Non adeo. Nam et
testam, licet ex argilla confectam, jam non argillam
vocabo, sed testam: et electrum, licet ex
auro et argento foederatum, nec argentum tamen
nec aurum appellabo, sed electrum: a cujus
habitu quid divertit, pariter et a vocatu ejus recedit,

appellationis, sicut et conditionis proprietate.
Quam autem transierit de statu terrae illius, id est
materiae, ista terra, vel eo palam est, quod haec apud
Genesim testimonium boni accipit: Et vidit Deus
quia bonum: illa autem apud Hermogenem in originem
et caussam malorum deputatur. Postremo, si
ideo haec terra, quia et illa, cur non et materia haec
quoque, quia illa? Imo jam et coelum et omnia, si
ex materia constant, et terrae et materiae vocari debuerunt.
Satis ista de terrae nomine (in quo materia
intelligi voluit) quod nomen unius elementi
omnes sciunt, natura primum, deinde Scriptura
docente, nisi et Sileno illi apud Midam regem
adseveranti de alio orbe, credendum est, auctore
Theopompo. Sed et deos multos idem refert.
CAPUT XXVI.
Nobis autem unus Deus et una est terra, quam in
principio Deus fecit, cujus ordinem incipiens Scriptura
decurrere, primo factam eam edicit, dehinc
qualitatem ipsius edisserit, sicut et coelum primo

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.