PL 2, col. 374

Adversus Marcionem (Tertullianus), J. P. Migne

In inglese: The Five Books Against Marcion 4.8 · The Five Books Against Marcion 4.9 · The Five Books Against Marcion 4.44.0

a turbis: Oportet me, inquit [(Luc., IV, 42)] , aliis civitatibus annuntiare regnum Dei.
Ostenderat jam
alicubi Deum suum? Non puto adhuc usque. Sed de
eis loquebatur, qui alium quoque Deum noverant.
Nec hoc credo. Ergo si nec ille alium Deum ediderat,
nec illi noverant praeter Creatorem, ejusdem Dei
regnum portendebat, quem solum sciebat notum eis
qui audiebant.
CAPUT IX.
De tot generibus operum, quid utique ad piscaturam
respexit, ut ab illa in apostolos sumeret
Simonem et filios Zebedaei? Non enim simplex
factum videri potest, de quo argumentum processurum
erat, dicens. [(Luc., V, 10)] Petro trepidanti
de copiosa indagine piscium: Ne time,

abhinc enim homines eris capiens. Hoc enim dicto,
intellectum illis suggerebat adimpletae prophetiae,
se eum esse, qui per Hieremiam pronuntiarat [(Jerem., XVI, 16)] :
Ecce ego mittam piscatores multos,
et piscabuntur illos; homines scilicet. Denique relictis
naviculis secuti sunt eum; ipsum intelligentes,
qui coeperat facere quod edixerat. Aliud est, si adfectavit
de naviculariorum collegio allegere, habiturus
apostolum quandoque nauclerum Marcionem.
Praestruximus quidem adversus Antitheses, nihil proficere
proposito Marcionis, quam putat, diversitatem
Legis et Evangelii, ut et hanc a Creatore dispositam,
denique praedicatam in repromissione novae legis et
novi sermonis et Novi Testamenti. Sed quoniam attentius
argumentatur apud illum suum nescio

quem συνταλαίπωρον, id est commiseronem, et συμμισούμενον,
id est, coodibilem, in leprosi purgationem,
non pigebit ei occurrere, et in primis figuratae legis
vim ostendere; quae in exemplo leprosi non contingendi,
imo ab omni commercio submovendi, communicationem
prohibebat hominis delictis commaculati;
cum qualibus et Apostolus
[(I Cor., V, 11)] cibum
quoque vetat sumere: participari enim stigmata
delictorum, quasi ex contagione, si quis se cum
peccatore miscuerit. Itaque Dominus volens altius
intelligi Legem, per carnalia spiritalia significantem,
et hoc nomine non destruens, sed magis exstruens
quam pertinentius volebat agnosci, tetigit leprosum,
a quo etsi homo inquinari potuisset, Deus utique non
inquinaretur, incontaminabilis scilicet. Ita non praescribetur

illi quod debuerit legem observare, et non
contingere immundum, quem contactus immundi
non erat inquinaturus. Hoc magis meo Christo competere
sic doceo, dum tuo non competere demonstro.
Si enim ut aemulus legis tetigit leprosum, nihil faciens
praeceptum legis, per contemptum inquinamenti,
quomodo posset inquinari, qui corpus non
habebat quod inquinaretur? phantasma enim inquinari

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.