PL 2, col. 405

Adversus Marcionem (Tertullianus), J. P. Migne

In inglese: The Five Books Against Marcion 4.19 · The Five Books Against Marcion 4.44.0 · The Five Books Against Marcion 4.44.1

matris et fratrum. Si ut scirent natusne esset,
an non; quando de hoc fuit quaestio, quam ex ista
tentatione discuterent. Quis autem dubitaret natum,
quem videret hominem, quem audisset filium se hominis
professum, quem de conspectu omnis humanae
qualitatis dubitarent Deum, aut filium Dei credere?
propheten facilius existimantes, licet magnum aliquem,
utique tamen natum. Etiamsi in exploratione
nativitatis tentandus fuisset, quodcumque aliud argumentum
tentationi competisset, quam per earum personarum
mentionem, quas potuit etiam natus non
habere. Dic mihi: Omnibus natis mater advivit? omnibus
natis adgenerantur et fratres? non licet patres
magis et sorores habere, vel et neminem? Sed et
census constat actos [(Luc. II)] sub Augusto nunc

in Judaea per Sentium Saturninum, apud quos
genus ejus inquirere potuissent. Adeo nullo modo
constitit ratio tentationis istius. At vere mater et
fratres ejus foris stabant. Superest et dispicere
sensum non simpliciter pronuntiantis, Quae mihi mater
aut fratres? quasi ad generis et nativitatis negationem;
sed et ex caussae necessitate et conditione
rationali. Tam proximas enim personas foris stare
extraneis intus defixis ad sermones ejus, amplius et
avocare eum a solemni opere quaerentes, merito indignatus
est. Non tam abnegavit quam abdicavit.
Atque adeo cum praemisisset, Quae mihi mater,
et qui mihi fratres? subjungens, nisi qui audiunt
verba mea, et faciunt ea? transtulit sanguinis nomina
in alios, quos magis proximos pro fide judicaret.

Nemo autem transfert quid, nisi ab eo qui habet
id quod transfert. Si ergo matrem et fratres eos
fecit qui non erant, quomodo negavit eos qui erant?
meritorum scilicet conditione, non ex primorum
negatione; in semetipso docens, qui patrem aut
matrem aut fratres praeponeret verbo Dei, non esse [(Matth., X, 27)]
dignum discipulum. Caeterum, ex hoc

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.