PL 2, col. 406
Adversus Marcionem (Tertullianus), J. P. Migne
In inglese: The Five Books Against Marcion 4.19 · The Five Books Against Marcion 4.20 · The Five Books Against Marcion 4.44.0
magis matrem et fratres confitebatur, quod illos nolebat
agnoscere; quod alios adoptabat, confirmabat
quos ex offensa negavit, quibus non ut veriores substituit,
sed ut digniores. Denique nihil magnum, si
fidem sanguini praeposuit, quem non habebat.
CAPUT XX.
Quis autem iste est, qui et ventis et mari imperat [(Luc, VIII)]
?
Nimirum novus dominator atque possessor
elementorum subacti jam et exclusi Creatoris.
Non ita est. Sed agnorant substantiae auctorem suum,
quae famulis quoque ejus obaudire consueverant. Inspice
Exodum [(Exod., XIV)] , Marcion, adspice Mari
Rubro, vastiori super omnia stagna Judaeae, virgam
Moysi imperantem, ut funditus proscissum, et pari
utrimque stupore discriminis fixum, sicco populum
pede, intestino itinere transmitteret, rursusque sub
ejusdem virgae nutu, redeunte natura, Aegyptium
exercitum undarum concordia obrueret: in quod
opus et austri servierunt. Lege et [(Jos., III, 4)]
sortes familiae dirimendae, in transitum ejus Jordanis
machaeram fuisse, cujus impetum atque decursum
plane et Jesus docuerat prophetis transmeantibus
stare. Quid ad haec? Si tuus Christus est, non erit
potentior famulis Creatoris. Sed his solis exemplis
usus essem, si non etiam praedicatio marinae istius
expeditionis Christum antecessisset. Nam cum transfretat,
Psalmus [(Ps. XXVIII, 3)] expungitur: Dominus,
inquit, super aquas multas: cum undas freti
discutit, Habacuc adimpletur: Dispargens, inquit,
[(Habac., III, 9)]
aquas itinere: cum ad minas ejus eliditur
mare, Nahum quoque absolvitur: Comminans,
inquit [(Nah., I, 4)] , mari, et arefaciens illud; utique
cum ventis, quibus inquietabatur. Unde vis
meum vindicem Christum? de exemplis, an de prophetis
Creatoris? Age nunc, qui militarem et armatum
bellatorem praedicari putas, non figurate, nec
allegorice, qui bellum spiritale adversus spiritales