PL 2, col. 53

De praescriptionibus adversus haereticos (Tertullianus), J. P. Migne

In inglese: The Prescription Against Heretics 39

ex Virgilio fabulam in totum aliam componi,
materia secundum versus, versibus secundum materiam
concinnatis. Denique Osidius Geta Medeam
tragoediam ex Virgilio plenissime exsuxit.
Meus quidem propinquus ex eodem poeta inter caetera
styli sui otia Pinacem Cebetis explicuit. Homerocentones
etiam vocari solent, qui de carminibus
Homeri propria opera more centonario ex multis hinc
inde compositis in unum sarciunt corpus. Et utique
foecundior divina litteratura ad facultatem cujuscumque
materiae. Nec periclitor dicere ipsas quoque
Scripturas sic esse ex Dei voluntate dispositas, ut haereticis
materias subministrarent, cum legam oportere
haereses esse, quae sine Scripturis esse non possunt.
CAPUT XL.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.