PL 2, col. 58
De praescriptionibus adversus haereticos (Tertullianus), J. P. Migne
In inglese: The Prescription Against Heretics 42 · The Prescription Against Heretics 43
unitas ipsis. Mentior si non etiam a regulis suis
variant inter se, dum unusquisque proinde suo arbitrio
modulatur quae accepit, quemadmodum de suo
arbitrio ea composuit ille qui tradidit. Agnoscit naturam
suam, et originis suae morem, profectus rei. Idem
licuit Valentinianis quod Valentino, idem Marcionitis
quod Marcioni, de arbitrio suo fidem innovare. Denique
penitus inspectae haereses omnes in multis cum
auctoribus dissentientes deprehenduntur. Plerique
nec Ecclesias habent, sine matre, sine sede, orbi fide,
extorres, sine lare vagantur.
CAPUT XLIII.
Notata etiam fuisse eorum commercia cum magis, circulatoribus,
astrologis, philosophis; adeo ut doctrinae
ipsorum non verae index sit disciplina non bona.
Notata sunt etiam commercia haereticorum cum
magis quampluribus: cum circulatoribus, cum astrologis,
cum philosophis, curiositati scilicet deditis:
QUAERITE ET INVENIETIS, ubique meminerunt.
Adeo et de genere conversationis qualitas fidei aestimari
potest: doctrinae index disciplina est. Negant
Deum timendum; itaque libera sunt illis omnia
et soluta. Ubi autem Deus non timetur, nisi ubi non
est? Ubi Deus non est, nec veritas ulla est; ubi veritas
nulla est, merito et talis disciplina est. At ubi Deus,
ibi metus in Deum, qui est initium sapientiae. Ubi metus
in Deum, ibi gravitas honesta, et diligentia
attonita, et cura sollicita, et allectio explorata,
et communicatio deliberata, et promotio emerita,