PL 2, col. 59
De praescriptionibus adversus haereticos (Tertullianus), J. P. Migne
In inglese: The Prescription Against Heretics 43 · The Prescription Against Heretics 44
et subjectio religiosa, et apparitio devota, et
processio modesta, et Ecclesia unita, et Dei omnia.
CAPUT XLIV.
Postremo si forte praescriptionibus his non moveantur,
ad futuri judicii metum, et haereticos provocat, et eos
qui aures haereticis accommodant.
Proinde haec pressioris apud nos testimonia
disciplinae ad probationem veritatis accedunt; a qua
divertere nemini expedit, qui meminerit futuri judicii
quo omnes nos necesse est apud Christi tribunal
astare reddentes rationem in primis ipsius fidei. Quid
ergo dicent qui illam stupraverint adulterio haeretico,
virginem traditam a Christo? Credo, allegabunt, nihil
unquam sibi ab illo vel ab apostolis ejus, de seris
et perversis doctrinis futuris praenuntiatum, et
de cavendis abominandisque praeceptum. Agnoscant
suam potius culpam quam illorum, qui
nos tanto ante praestruxerunt. Adjicient praeterea
multa de auctoritate cujusque doctoris haeretici; illos
maxime doctrinae suae fidem confirmasse, mortuos
suscitasse, debiles reformasse, futura significasse,
uti merito apostoli crederentur. Quasi nec hoc
scriptum sit, venturos multos qui etiam virtutes maximas
ederent, ad fallaciam muniendam corruptae
praedicationis. Itaque veniam merebuntur? Qui
vero memores dominicarum et apostolicarum denuntiationum
in fide integri steterint, credo de
venia periclitabuntur, respondente Domino: « Praenuntiaveram