PL 2, col. 556

Adversus Valentinianos (Tertullianus), J. P. Migne

In inglese: Against the Valentinians 9

fuerat in illis aliis qui circa Nun, in hunc autem, id
est in Sophiam derivarat, ut solent vitia in corpore
alibi connata, in aliud membrum perniciem
suam efflare. Sed enim sub praetexto dilectionis
in patrem, aemulatio superabat in Nun
solum de patre gaudentem. Ut vero impossibilia contendens
Sophia frustrarat, et vincitur difficultate,
et extenditur affectione, modico abfuit prae
vi dulcedinis et laboris devorari, et in reliquam
substantiam dissolvi, nec alias quam pereundo
cessasset, nisi bono fato in Horon incursasset,
(quaedam et huic vis est, fundamentum, universitatis
illius extrinsecus custos) quem et Crucem
appellant, et Lytroten, et Carpisten. Ita Sophia periculo
exempta, et tarde persuasa, declinata

investigatione patris conquievit, et totam Enthymesin,
id est, animationem cum Passione quae insuper
acciderat, exposuit.
CAPUT X.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.