PL 2, col. 651
De anima (Tertullianus), J. P. Migne
In inglese: A Treatise on the Soul 3 · A Treatise on the Soul 2
latius disputantur praesumpta. Quanta difficultas probandi,
tanta operositas suadendi: ut merito Heraclitus
ille tenebrosus vastiores caligines animadvertens
apud examinatores animae, taedio quaestionum
pronuntiarit, terminos animae nequaquam invenisse
omnem viam ingrediendo. Christiano autem paucis ad
scientiam hujus rei opus est: nam et certa semper
in paucis; et amplius illi quaerere non licet, quam
quod inveniri licet; infinitas enim quaestiones Apostolus
prohibet. Porro non amplius inveniri licet,
quam quod a Deo discitur; quod autem a Deo discitur,
totum est.
CAPUT III.
Atque utinam nullas haereses oportuisset existere,
ut probabiles quique emicarent [(I Cor. II, 19)] , nihil
omnino cum philosophis super anima quoque experiremur,
patriarchis, ut ita dixerim, haereticorum.
Siquidem et ab Apostolo jam tunc philosophia concussio
veritatis providebatur. Athenis enim
expertus linguatam civitatem, cum omnes illic
sapientiae atque facundiae caupones degustasset, inde
concepit praemonitorium illud edictum. Proinde enim
et animae ratio, per philosophatas doctrinas hominum
miscentes aquas vino. Alii immortalem negant
animam, alii plusquam immortalem adfirmant: alii
de substantia, alii de forma, alii de unaquaque dispositione
disceptant: hi statum ejus aliunde ducunt, hi
exitum aliorsum abducunt, prout aut Platonis honor,
aut Zenonis vigor, aut Aristotelis tenor, aut Epicuri
stupor, aut Heracliti moeror, aut Empedoclis
furor persuaserunt. Deliquit, opinor, divina doctrina,
ex Judaea potius quam ex Graecia oriens.
Erravit et Christus, piscatores citius quam sophistas
ad praeconium emittens. Si qua igitur in hunc
modum de nidoribus philosophiae candidum et purum