PL 2, col. 673

De anima (Tertullianus), J. P. Migne

In inglese: A Treatise on the Soul 16

Plato solum rationale dicat, ut in anima Dei ipsius, si
nos etiam irrationale naturae adscribimus quam
a Deo anima nostra sortita est, aeque irrationale de
Deo erit, utpote naturale, quia naturae Deus auctor
est. Sed enim a diabolo immissio delicti; irrationale
autem omne delictum: igitur a diabolo irrationale,
a quo et delictum; extraneum a Deo, a quo est irrationale
alienum. Proinde diversitas horum ex distantia
auctorum. Proinde, cum Plato, soli Deo segregans
rationale, duo genera subdividit ex rationali, indignativum
quod appellant θυμικὸν, concupiscentivum quod
vocant ἐπιθυμητικὸν, ut illud quidem commune sit nobis
et leonibus, istud vero cum muscis, rationale
porro cum Deo; video et de hoc mihi esse retractandum,
propter ea quae in Christo deprehenduntur. Ecce

enim tota haec trinitas et in domino: rationale quo
docet, quo disserit, quo salutis vias sternit; indignativum,
quo invehitur in Scribas et Pharisaeos; et concupiscentivum,
quo pascha cum discipulis suis edere
concupiscit. Igitur apud nos non semper ex irrationali
censenda sunt indignativum et concupiscentivum,
quae certi sumus in Dominum rationaliter decucurisse.
Indignabitur Deus rationaliter, quibus
scilicet debet, et concupiscet Deus rationaliter quae
digna sunt ipso. Nam et malo indignabitur, et bono
concupiscet salutem. Dat et Apostolus nobis concupiscentiam [(I Tim., III, 1)] :
Si quis episcopatum concupiscit,
bonum opus concupiscit; et bonum opus dicens,
rationalem concupiscentiam ostendit. Concedit et indignationem;
quidni, quam et ipse suscepit? Utinam

et praecidantur, inquit [(Gal., V, 12)] , qui vos
subvertunt! Rationalis et indignatio, quae ex affectu
disciplinae est. At cum dicit [(Eph., II, 3)] : Fuimus
aliquando natura filii irae, irrationale indignativum
suggillat, quod non sit ex ea natura quae a Deo est,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.